Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 316
Unproofread scanNot analysed yet
igitur ut in adaquatione: sulci altiores amplioresque durant: minimi autem: primi ac celeriter limo obducto abolescunt: rur susque deducto apparent: Sic uenę amplissimę durant. minimę autem primę actu carnes efficiuntur: quanquam potentia nihilo minus uenę sint: quamobrem &si caro extat. Sanguis tamen in ducto uulnere undique efluit. Atqui sine uena sanguis esse non potest. uena autem nulla manifesta est: quomodo neque riuo rum foueolę pateant: priusquam limus eximatur. Procedunt uenę in minores subinde ex amplioribus quousque arctiores reddantur: quam ut sanguinem transmittere possint. quamobrem exitus sanguini nullus patet: quanquam excremento uaporis humidi: quem sudorem uocamus satis pateat: sed ne illi quidem nisi corpore calefacto: &uenularum clausulis patefactis. Iam nonnullis accidit: ut cruentum quoddam excrementum suda rent: propter uiciatum corporis habitum scilicet cum corpus la xum fluxumque esset: sanguisque prę cruditate humesceret: imbecillitate caloris: qui exiguus uenulis inclusus concoquere non posset. omne enim quod aquę &terrę commune est cras sescere: cum concoquitur. dictum iam est. alimentum autem &sanguis: mixtum ex iis est. calor uero concoquere non potest non modo quia exiguus est. uerum etiam prę nimia cibi assum pti copia. fit enim exiguus comparatione tanti cibarii. duplex autem exuperantia cibi est: aut enim quantitate: aut qualitate idest modo &genere. quippe cum cibus non ęque concoctu facilis quisque sit. profluit autem sanguis potissimum per ampliora uenarum foramina. quamobrem e naribus gingiuis &sede: interdum etiam ex ore profluuium sanguins fit sine ullo dolore: non per uim ut ex arteria distant spacio inter se superne uena maior: &ahorta.