Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 317
Unproofread scanNot analysed yet
infra mutatis uic bus tendunt: atque ita continetur corpus. progredientes enim scinduntur iuxta bifidam crurum partitionem: atque altera ex parte priori in posteriorem se porrigit: altera ex posteriori in prio rem: eodemque concurrunt: ut enim ea quę implexa sunt: continentiora constant. Sic uicibus uenarum mutatis partes priores corporis cum posterioribus copulantur. Simile etiam a cor de locis superioribus fit: sed qui diligentius nosse uelit: quem admodum uenę inter se habeant: spectare id tum per disectionem: tum etiam per commentationem: hoc est historiam ani malium debet: atque de uenis &corde hactenus. de reliquis eti am uisceribus hac eadem uia &ratione considerandum est. Vimo ideo habetur quia genus animalium quoddam pedestre est. Calorem enim refrigerari necesse est: quod extrinsecus ea quae habent desiderant sanguinem. Sunt enim calidiora: At quę sanguine carent uel suo natiuo spiritu satis refrigerari possunt: extrinsecus autem uel aere uel aqua re frigerare necesse est. quamobrem piscium nullus habet pulmo nem: sed pro eo branchias optinent. ut cum de spiratione age remus retulimus. aqua enim refrigerantur: ut aere: quę spirant. quam obrem omnia quę spirant: habent pulmonem. spirant pe destria omnia: &aquatilium nonnulla: ut balena: &delphinus atque etiam cęte: omnia quę ressant. complura enim natura an cipiti sunt: tum ex terrestrium: tum ex aquatilum numero. nam &eorum quę terra sustentantur: aeremque arripiunt: quędam in humore maximam temporis partem consumunt propter sui corporis temperamentum: &eorum quę in humore degunt: non nulla tantum terrestris naturę sibi mutuantur: ut nisi interdum spirent: uiuere nequeant. pulmo igitur spirandi officio delega tus est: qui originem quidem sui motus accipit ex corde. sed sua tum amplitudine: tum inanitate aditum spiritui patefacit. cum enim attollitur: influit spiritus: cum contrahitur effluit. Ad cordis palpitatiorem pulmonem spectare male opinatum est. cor enim homini (prope dixeri) animalium uni palpitat. quia hono solus spe rei futurę: expectationeque moueatur. in pluribus etiam cor laxo inturuallo distat a pulmone: situmque superius tenet: ut nihil ad cordis palpitationem conferat pulmo. differentia pulmonis uaria est. aliis enim sanguineus magnusque: aliis minor fungosus exanguis. Quę uiuipara sunt: maiorem &copia refertum sanguinis habent propter calorem suę naturę ampliorem: Quę contra ouipara sunt: exiguum &siccum: sed aptum ampliari ac ex tume scere: cum inflatur: qualis eorum est: quę ex terrestribus quadru pedes ouiparę sunt: ut lacertorum &testudinum &cęterorum generis eiusdem. uolucrum etiam natura quas aues appellam?