Latin
320
Aristotle, De animalibus 320
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim cor &iecur omnibus animalibus necessaria sunt: alterum propter caloris originem) locum enim adesse aliquem quasi lares focumque oportet: quo naturę fomites: &primordia ignis nati ui continuantur: &seruentur: eundemque tutum esse ueluti arcem corporis totius necesse est) alterum iecur: dico cibi concoquendi gratia adest. &quidem nullum sanguine pręditum iis duo bus carere potest. quamobrem omnia quibus sanguis: duo hęc uiscera habent. Quę autem spirant: tertium etiam habent pulmonem. lien per accidens necessarius est: quomodo excrementa: tum alui: tum uesicę exquo fit: ut in nonnullis deficiat magnitudi ne: ut uolucrum quibusdam quę uentriculum habent feruenti orem: uelut columbo: accipitri: miluo: Quinetiam inouiparis quadrupedibus perimodo hoc parcipi potest. habent enim perquam exiguum. multis etiam squamatis exiguus: quę uesica etiam carent: quoniam excrementum per carnem laxiorem in pennas et squamas transeat. lien enim uapores uacantes diuertit: &attra hit ex uentriculo: &concoquere eos potest: ut qui sanguineus sit: quod si plus excrementi sit: parumque caloris habeat. lien cor pus prę alimento immodico languescit: &propter confluuium huc humoris sępe accidit: ut lienosis uentres praeduri efficiantur: quo modo iis qui supra modum mingunt ex diuerticulo humoris. At quibus parum excrementi consistit: ut auibus atque piscibus iis aut non magnus aut notę gratia duntaxat habetur. Quadru pedibus etiam ouiparis lien exiguus rigidus &reni similis est scilicet ob eam rem: quod pulmo eorum fungosus est: parumque potus desiderant: &quantum excrementi constiterit: in corpus &corticem uertitur ut auibus in pennas. Sed in iis quę uesicam habent: &pulmonem sanguineum: humidus est: tum ob eam quam modo diximus causam: tum quia partis sinistrę natura humidior &frigidior est. contrarium enim quodque ad sibi co gnatum ordinem dipositum est: uerbi gratia: dextrum sinistro contrarium est: &calidum contrarium frigido: itaque modo quem diximus: sociantur. Renes nulla necessitate habentur: sed ut melius &locupletius sit.