Latin
321
Aristotle, De animalibus 321
Unproofread scanNot analysed yet
humoris enim excrementicii gratia qui confluit in uesicam adiuncti sunt ex sua natura: in quibus plus huiuscemodi sedimenti fieri solet: ut uesica melius suo munere fungeretur. Sed cum usus eiusdem causa renes atque uesica habeantur: dis serendum nunc de uesica est: praetermissa sequente partium enumeratione. de praecordiis enim nondum docuimus: quę pars uiscerum rationi coniuncta est. uesica non omnibus animalibus data est: sed iis tantum tribuere uoluisse natura uidetur: quae pulmonem haberent sanguineum Idque recta ratione. caloris enim excessu qui in eo ipso membro con tinetur: sitibunda hęc omnium praecipue animalium sunt: cibique indigent non modo sicci uerum etiam humidi copiosioris: itaque excrementum etiam copiosius contrahi necesse est: nec solum tantum quantum a uentre concoqui excernique cum eius excremento possit. ergo huius quoque excrementi conceptaculum quoddam haberi necesse est. quam obrem omnia quę talem habent pulmonem. uesicam optinent: quae autem tali carent pulmone: &uel parum bibunt: quoniam fungosum pulmo nem habeant: uel omnino potum assumunt: non potus sed cibi gra tia: ut insecta: et pisces: uel etiam penna aut squama aut cortice in teguntur. hęc tum propter humoris assumpti exiguitatem: tum quia quantum excrementi contrahitur in ea ipsa absumatur. uesica omnia carent excepta testudine: inter corticata. in hac enim tantummodo natura castrata est: Cuius rei causa est: quod marinę testudines pulmonem habent carnosum sanguineum: &similem bubulo. terre stres autem proportione maiorem. superficies etiam quod obdensa praeduraque modo silicis est: facit ne humor difflari euaporarique possit per carnem laxiorem. ut auibus serpentibus cęterisque opertis cortice euenit: atque ita excrementi copia tanta subsidet: ut eorum natura conceptaculum &uas quoddam capax humoris desideret. uesicam igitur testudo sola inter hęc habet: ea de causa. s. marina amplam: terrestris exiguam admodum. Enum etiam ratio similis est. nullum enim pennatum: nullum squamar tum: nullum corticatum: excepta testudine renes habet. quan quam in nonnullis auibus carunculę quaedam sint latiuscule: speciem re num ostendentes: quasi ea caro quę renibus delegata est locum non habeat sed in plura dispersa sit: genus tamen testudinis quam lutariam uocant: &uesica &renibus caret: fit enim propter eius mollitudinem tegminis: ut humor facile diffletur. lutaria igitur ob eam causam neutram earum partium habet: cęteris animalibus quę sanguineum) ut dictum est) habent pulmonem: renes omnibus natura tribuerat. quippe quae simul et ad uenas continendas iis uteretur: &ad humorem superuacuum excernendum abuteretur.