Latin
323
Aristotle, De animalibus 323
Unproofread scanNot analysed yet
quorum differentia alio loco explicata est. necessario igitur ea de causa pinguescunt scilicet ex iis quę necessario eueniunt animalibus: quae renes habere de buerunt. Salutis autem causa ut renum natura calida sit. Cum enim posi ti loco ultimo sint: teporem desiderant ampliorem. tergum. n. carnosum est: ut cor &reliqua partis superioris uiscera protegat: At lumbi carne uacant: ut flecti possint. omnium enim flexus excarnes sunt. itaque uice carnis adipe renes obsępti muniuntur: Quinetiam humorem melius di scernunt: &concoquunt sua pinguedine. pingue enim omne calidum est. Calor autem concoquit renes his de causis pingui operiuntur: dexter omnibus minus pinguis. cuius rei causa est: quod natura dextrę per tis siccior est: &mobilior. motus autem contrarius est. liquat enim pin guedinem: &consumit. sed cum cęteris animalibus renes habere pingues proficiat: et plerumque totos obęsos habeant: ouibus hoc lętale est: quo fit ut quanquam pingues admodum sint: tamen aliquid desit: &si non utri que dextero quidem: causa cur hoc solis: aut maxime ouibus accidat: quod iis quę adipe pinguescere solent: pingue humidum est. itaque non ęque flatus interclusi dolorem faciunt: quod causa siderationis gnest. quamobrem hominibus etiam qui uicio renum laborant: quanquam pinguescere iuuat: tamen si pingues admodum efficiantur dolores pro fecto accidunt lętales. Cęteris autem &si sęuo pinguescunt: tamen sęuum minus densum quam ouibus fit. Copia etiam sęui genus ouium longe excedit. omnium enim animalium oues celeri renum ohęsitate op plentur: itaque humore flatuque intercluso celeriter prę sideratione intereunt: namque per uenam ahortam &maiorem statim uitium ad cordis sedem transuebitur. meatus enim ex ijs uenis ad renes conti nui partendunt: sed de pulmone: de corde: de iecore: de liene: de renibus dictum iam est. Eparantur hęc inter se septo transuerso quod nonnulli precordia appellant: disterminat hoc a reliquis pulmonem pręditis ut modo dixi uocatur. habent hoc omnia quae sanguinem optinent ęque ut cor &iecur. cuius rei causa est: quod ideo habetur: ut sedem cordis a uentre dirimat: uidelicet ut animę sentientis origo in of fensa seruetur: nec facile occupetur exhalatione cibi: &caloris aduenticii copia.