Latin
322
Aristotle, De animalibus 322
Unproofread scanNot analysed yet
Meatus enim de uena maiore ad renes usque perfertur: cauum in omnibus inest renibus: aut amplius: aut arctius: praeter quam in uitulo marino. eius enim renes bu bulis similes: omnium firmissimi ac solidissimi sunt. hominum etiam renes bubulis similes sunt. quippe qui tanquam compositi ex multis renibus exiguis constent: neque ęquabiles sunt: quomodo renes ouium cęterarumque quadrupedum habentur. quo fit ut morbus eorum difficile curari hominibus possit: etiam si nuper ęgrotare inceperint accidit enim ut quasi multis renibus laborent difficilius remedium adhibeatur: quam si uno infestarentur. Meatus qui ex uena partendit: non cauum subit renum: sed in eorum corpus absumitur. quamobrem in cauis eorum nihil sanguinis continetur: neque concrescit mortuis. Meatus uero de cauis renum exangues duo insignes ad uesicam feruntur singuli ex singulis: atque etiam alii ex uena ahorta ualidi frequen tesque eodem deueniunt: quę ita natura instituit: ut ex uena humo ris excrementum ad renes ueniret. in renibus autem sedimen humo ribus per corpus renum colatis: in medium conflueret: ubi plurimi cauum continent. quo fit ut renes omnium maxime uiscerum foedum reddant odorem: tum deinde ex medio per eos meatus in uesicam. iam magis ma gisque tanquam excrementum secernitur atque reiicitur. uesica ipsa ex renibus dependet: tendunt enim in eam) ut dictum est) ualidi meatus. Renes his de causis habentur: &uirtutes quas diximus optinent. Omnibus autem quę renes habent dexter superior sinistro est. quod enim motus ex parte dextra proueniat: naturaque dextrę proinde ualidior sit: ideo partes omnes mouendi causa regant ad situm potius superiorem: oportet. nam &supercilium dextrum magis attollitur: &arcuatu magis quam sinistrum habetur. Tangitur in omnibus a iecore dexter quod elatior est. Iecur enim parte dextra positum est: pingue plenius renes am bit: quam reliqua uiscera: quod &necessario fit: cum excrementum per renes transmissum coletur. quantum enim relinquitur sanguinis puri facile concoqui potest. finis autem probe concoctionis sanguineę adeps: &seuum est. Vt enim incombustis siccis uelut cinere aliquid ignis relinquitur: sic in concoctis humidis non nihil caloris qui effe cerit relinquitur: quo fit ut pingue leue sit &humoribus resideat atque fluitet fit: non intra ipsos renes: quoniam densum hoc uiscu sit: sed circum renes est: uidelicet aut adeps in iis quę pinguescere adipe solent: aut seuum in iis quę seuo opimantur.