Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 330
Unproofread scanNot analysed yet
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE THEODORO ISCERA: VENTER: ET RELIquę quas exposuimus partes modo eodem in quadru pedibus ouiparis: &in iis quae pedibus carent: ut serpentibus habentur. natura enim serpentum co gnata iis est. quippe quae similis sit lacertę paelon gę: ac expedi. his uero &piscibus omnia similia sunt: nisi quod pulmo serpentibus datus est: quoniam terra utantur. pi sces eo caret &branchias uice pulmonis sortiuntur. Vesica nec piscibus: neque eorum ulli quę modo dixi: adiuncta est: nisi testudini. humor enim iis in corticem tegentem: ut auibus in pennas absumitur. cum exiguo potu contenta sint: proprer exanguem pulmonis naturam &quidem excrementum alui. iis quoque omnibus albicat: quemadmodum auibus. itaque iis quae uesicam habent: exempta urina: salsugo quędam terrena in uasis subsidet: quantum enim dulce &potulentum sit: in car nem prae sua leuitate absumitur. uiperę inter serpentes eadem a cęteris sui generis differentia discrepant: qua inter pisces cartilaginea a cęteris sui generis. Nam &cartilaginea: &uiperę animal ędunt in lucem ubi primum intra se oua pepererint: uentres singulos hęc quoque omnia habent: ut cętera quae utrinque dentata sunt. lienem etiam admodum peruum: ut cętera quae carent uesica. serpentes propter corperis formam quae longa est: et angusta: speciem quoque uiscerum habent prolixam: &cęteris animalibus dissimilem ut quam ad sui corperis opificium quaesiformulam effigiatam sortiantur Mentumla: ctes: &inte stinorum naturam: atque etiam septum &cor omnia animalia sanguine predita optinent. Vimonem atque arteriam omnia pręter pisces: situm etiam arterię gulęque: omnia quibus hęc data sunt similem tenent: propter causas supradictas. Fl etiam habet maior pars animalium: quibus sanguis: f idque aut in iecore: aut intestinis sepositum: ut quod su am naturam non minus aluo familiarem habeat. hoc ita esse maxime in piscibus constat: Cum enim pisces fael habeant omnes: tum magna ex parte suis intestinis annexum continent: nonnulli etiam toto intestino praetextum: ut hamia. Nec non serpentum pars maxima eodem modo habere cernitur. quamobrem qui fęllis natu ram sensus alicuius gratia esse opinantur: non recte sentiunt.