Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 331
Unproofread scanNot analysed yet
uolunt enim ideo fęl adesse: ut partem animę sitam in iecore mordendo ex citet: laxando exhilaret. Quędam fęlle omnino carent. ut equus: mulus: asinus: ceruus: dama. camelus non discretum: sed uenulis quibusdam confusum habet. uitulus etiam marinus caret: &inter pisces ma rinos delphinus. Sunt &quę partim habeant: partim non habeant eodem in genere: ut mures: quod idem homini etiam accidit. aliqui enim fęl in iecore habere uisuntur: aliqui carent. itaque de toto genere ambigitur. qui enim alterutrum comperierint: idem omnibus tribuunt. quasi omnes eodem habeant modo: quo aliqui. hoc idem ouibus etiam caprisque euenit. pars enim earum maxima habent fęl: &quidem terris quibusdam adeo large: ut exuperantia prodigii loco habeantur: ut in naxo. sed aliis quibusdam locis omnino careat: ut apud calchidem euboicam parte quadam agri. Ad hęc piscium fęl ut dictum est: longe remotu a iecore est. Anaxagoras erro re opinari uidetur: fęl esse morborum causam acutorum. cum enim abundat: aspergi in pulmonem: &uenas: &costas asseuerat. iis namque fere accidunt ea uicia animalibus quę fęlle carent. dissectis etiam id pateret. si ita esset. Ad hęc copia humoris quae per abscessus decumbit: conferri non potest. cum eo quod ex fęllis conceptaculo aspergatur. Sed enim ut bilis quae qualibet alia corporis parte gignitur: excrementum quoddam liquamentumque est: sic fęl iecori adiunctum non rei cuiquam delegatum: sed excrementum esse uidetur: quomodo &alui intestinorumque sedimen: Attamen natura commode uel excrementis suis interdum abutitur: sed non propterea quęrere omnia alicuius causa de bemus. cum enim aliqua eiusmodi sint: fit ut alia complura necessario causa eorum proueniant. Quibus igitur iecoris constitutio salubris est: &sanguinis natura quae iecur subeat dulcis accedit: hęc aut nullum fęl suo in iecore habent: aut uenulis quibusdam inclusum continent: aut partim habent: partim non habent. quamobrem iecino ra eorum quę fęlle uacant dulcia sunt: probeque colorata prope dixe rim omnium. particula etiam iecoris quę fęlli subdita est dulcissia est. at uero quae sanguine minus puro consistunt: hęc excrementum id quod fęl appellamus: se mouent. excrementum enim contrarium alimento esse uult. &amarum dulci: &sanguis integer dulcis est.