Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 336
Unproofread scanNot analysed yet
Echinus omnium maxime a natura munitus est: quippe qui testa undique spinis frequentibus circumuallata celetur: quam rem peculiarem hunc in genere testato sortiri diximus. Natura autem crustatorum contra quam mollium constat. Altera enim carnis molliciam extra habent: altera inter hunc foris terrenam duriciam optinent: quanqui echinus nihil habeant carnis. igitur cętera quoque testata omnia ut dictum est: habent &os &linguę effigiem &uentrem &ostium excrementi. Sed inter est situ &magnitudine: quae singula quemadmodum se habeant ex commentatio ne dissectioneque animalium petendum est. quaedam enim ratione: quaedam conspectu ipsorum potius declaranda sunt. Echini et eorum quę uertibula siue tubera appellaui genus peculiari modo prę cęteris constant testatis. habent echini dentes quinos: &carunculam inter positam dentibus illam: quę in omnibus supradictis est: cui stomachus iungitur: ab hoc uenter in plura diductus. perinde ac si plures numero uen tres hoc animal habeat. Sunt enim omnes distincti: plenique uacantis materię: ex stomacho uno dependent: in unumque ostium excrementi finiunt. caro (ut dictum est) nulla est circa uentrem: sed quę oua appel lanturnumerosiora testę adhęrent: membranulis singula obuoluta: et paribus distincta interuallis: nigra etiam quaedam circum ab ore fusim sparguntur: nomine adhuc nullo appellata: sed cum non unum sed plura genera echinorum sint: omnium partes quidem eas omnes sortiuntur: sed oua appellata: nec omnes cibo idonea: &perua admodum continent: exceptis iis qui uada incolunt: omnino id ipsum cęteris quoque testa tis euenit. caro. n. non ęque omnium ęsculenta est: &excrementum quod papauer uocatur: quibusdam cibo idoneum: quibusdam non idoneum est. continent hoc turbinata omnia sua clauicula: uniualuia suo fun do ut patellę: biualuia qua nodo ligantur. quod autem ouum uocatur latere dextro biualuia habent. altero latere ostium excrementi continent. Sed errore ouum id uocitatur: quippe quod tale sit: quale est pingue in sanguineo genere cum uiget. quam obrem fieri solet per id tempus anni quo uigent. s. uere: &autun no.