Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 335
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum exanguia sint &ob eam rem refrigerata &pauida: hinc ut hominum nonnullis per metum funditur aluus: aut excrementum uesicę profluit: sic iis acci dit quidem necessario: ut metu perculsa effundantur: Sed natura hoc excremento ad praesidium &tutelam eorum abutitur. Rustata etiam tum locustacea: tum cancri binos dentes habent primores: &inter dentes carunculam linguę effigie illam ut di ctum iam est: tum stomachum ori continuo iunctum: exiguum proportione suorum corporum magnitudinis. hunc excipit uen ter in quo locustę &cancrorum nonnulli dentes alios habent: quo niam superiores illi secare non satis queant. hic intestinum simplex usque ad exitum excrementi dirigitur. Vinetiam singula testatorum genera has easdem optinent partes. sed alia explanatius: alia obscurius: quanqui maiora con spectu earum prębeant euidentiorem. Cochleę igitur &dentes praeduros acutosque habent: ut dictum iam est: &quod interiacet dentibus: carnosum similiter: ut mollia &crustata. promuscidem etiam ut di ctum est inter aculeum &linguam. Ori autem iungitur: quasi ingluuies auium: a qua stomachus est: quem excipit uenter. in quo situm est quod papauer uocatur: mox intestinum continuum tendit simplex: originem a papauere ullo ducens. in omnibus enim testaceis inest hoc excremen tum: quod uel ęsculentum esse pręcipue sentitur. Aetera etiam turbinata ut purpurę buccina: similitur ut co chleę constant. sunt testatorum genera plura: alia. n. turbinata sunt ut ea quę modo dixi: alia biualuia: alia uniualuia. sed turbiata quoque biualuibus quodammodo assimilantur. quippe quae omnia operculo quodam congenito: carni patulę apposito claudantur: ut purpurae: buccina: natices: &reliqua generis eiusdem: idque praesidii causa. qua enim testa non protegit: facile offendi posset ab iis quae extrinsecus inciderent. Cęterum uniualue genus quod sa xis testa in dorsum data adhęret: seruari potest. fitque alieno septo quodammodo biualue: ut quae patellę uocantur biualue se concludendo tuetur: ut pectines: ut mituli turbinatum crusta illa praetenui quę a fronte integitur: quasi biualue ex uniualli efficitur.