Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 338
Unproofread scanNot analysed yet
nam si uenter unus tantummodo esset: oua aut longe distarent: aut totum alueum occuparent: ut echinus: &difficile moueretur: et cibi minus impleretur. Cum autem quinque numero interualla sint: uentrem singulis adiunctum: quinque partitum esse ne cesse est: eademque de causa dentes etiam totidem habentur: ita enim natura similem rationem praedictis membris reddiderit. Sed quam ob causam oua numero impari: totque numero echinus habeat dictum est. cur autem alii parua ammodum: alii magna: causa est quod natura constant: alii aliis calidiore. calor enim cibum concoquere plenius potest. quamobrem qui cibo inutiles sunt: in iis excrementi plus est. mobiliores etiam facit natura caloris: ut pascantur: nec stabiles maneant: cuius rei indicium est: quod eorum spinis aliquid semper adhęreat: tanquim crebro mo ueantur. spinis enim ut pedibus utuntur. Ertibula autem parum sua natura a plantis differunt: Sunt tau men spongiis uiuaciora. quippe cum spongię uires habeant plantę: natura enim continue ab inanimatis ad animalia transit per ea quę uiuant quidem: Sed non sint animalia: ita ut parum admodum differre alterum ab altero uideatur propter suam propinquitatem. spongia igitur ut dictum est: cum adhęrendo tantum uiuere possit: ab soluta autem nequeat uiuere similis plantis omnino est. Quę autem tubera uocant: &pulmones: atque etiam plura eiusmodi alia in mari parum ab iis differunt sua ipsa absolutione: uiuunt enim sine ullo sen su perinde ac plantę absolutę. nam &in terrestribus plantis sunt non nulla eiusmodi: quae &uiuant &gignantur: aut in aliis plantis: aut absoluta: quale etiam est: quod modo parnasus fert: uocatum a quibus dam epipetrum. hoc enim diu uiuere potest suspensum: &uertibulum igitur: &quicquid generis eiusdem simile plantę est: quia adhęren do tantummodo uiuit. Sed cum aliquid habeat carnis: sensum aliquem ha bere uideri potest. itaque utro nam mo statuendum sit incertum est: habet hoc animalis genus duo foramina: rimamque unam: qua recipiat humorem cibo accommodatum: &qua rursus emittat quantum humoris remaneat. nihil enim excrementi ut cętera crustata hoc se habere ostendit. ex quo fit potissimum: ut &hoc: &quicquid simile in animalium genere est: planta in re appellari possit. Nec enim planta ulla habet excrementum. pręcingi uero per medium tenui quadam membrana in qua uitę principatus sit ratio congrua est Vas autem urticas appellant: non testa operiuntur: sed exclusę omnino sunt iis quę in genera diuisimus: ancipi ti natura hoc genus est: ambigens &plantę &animali. absolui enim &ęscam petere nonnullas &sentire occurrentia posse: at que etiam asperitate corporis uti: ad se tuendum animalis est.