Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 339
Unproofread scanNot analysed yet
At uero quod imperfectum sit &saxis celeriter adhęreat: nec aliquid ex crementi emittat manifeste: quanquam os habeat: plantarum generi simile est. Tellarum etiam genus simile est. quippe quod concarum s complures aggrediens exugat. Ratio eorum quę inter exanguia absoluta uiuant: ut mollium crustatorumque eadem atque testatorum est. partes igitur ad cibum accommodatas: quas om nibus inesse necesse est: eo quo explicauimus modo sese habent. Sed habeant certe illud quoque oportet: quod ei parti proporcionetur: cui sentiendi principatus in sanguineo genere mandatus est. hoc enim in omnibus animalibus inesse necesse est: ergo mol libus id membrana continetur humidum: per quod gula in uen trem pertendit: admota potius tergo: mutis id a nonnullis uocatur. Crustatis etiam tale quid alterum adiunctum est: quod &ipsum mutis nomine appellatur: humida corpulentaque ea pars est: tendit per eam mediam: ut modo diximus stomachus siue gula. Nam si inter eam &tergum positus esset: distendi ęque non posset: cibo ingrediente: propter dorsi duriciam. intestinum a mute natura semouit: extraque posuit: &atramentum intestino annexuit: ut quam plurimum distaret ab aditu: &pars sordida a no bili: &principe procul haberetur: partem hanc cordi proportiona ri &situs ipse ostendit. Cum idem sit &dulcedo humoris: tanquam concocta: &sanguinea quędam: incrustatis etiam eodem modo sentiendi principatus habetur: sed minus patet. attamen in medio semper quęrendum hoc principium est: aut scilicet inter partes qua cibum recipiunt: &qua excrementum emittunt. Si fixa degunt: aut inter dextram partem: &sinistram: Si incessilia sunt: Insectis principii eiusmodi pars ut ante diximus inter caput &alueum est: quę &si magna ex parte simplex est: tamen nonnullis multiplex est: ut iulis: &similibus pręlongis: quo fit ut pręcisa uiuere possint. natura enim partem hanc simplicem unamque tantum facere in omnibus uult. itaque ubi potest simpli cem facit: ubi non potest multiplicem. idque in aliis minus: in aliis magis apertum est. partes autem quę cibum administrat: non pari ratione datę omnibus sunt: sed plurimum differunt.