Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 341
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam quod principia plura habeant: hinc &insectiones sunt: &numerus pedum proinde augetur: quibus autem pedes pauciores: hęc uolu cres sunt: ut pedum inopia: adiumento pennarum compensetur: ipsarum autem uolucrum quę pascuis uiuant: &pabuli causa necesse habeant euagari hę quadripennes sunt: &corpulentiam habent leuiorem: ut apes &reliqua generis eiusdem: binas utroque sui corporis latere pennas gerunt: At uero quę corpore exiguo sunt bipennes constant: ut genus muscarum. Quę autem parua sunt: &uitam stabilem agunt: multis fulciuntur pennis: ut apes: &crusta pennas obtectas gerunt: uelut gallerucę &cętera id genus insecta scilicet ut pennarum uires integras tueantur. Cum enim sta bilia sint: corrumpi facilius possunt: quam quę motu citantur agiliori itaque septo proposito muniuntur. Quinetiam penna eorum caret &fissura &caule. non enim penna: sed membrana cutis ęmula est: quę prae siccitate necessario absoluatur corpore eorum: cum carnis portio frigeat. insecta autem sunt: tum ob causas praedictas: tum etiam ut sese tu to inflexu seruare possint. conglomerantur enim quęcunque ex iis prolixo corpore sunt: quod effici nisi insectis non posset. Quę autem glome rari nequeant: contrahunt se incisuras quod patet: cum tanguntur: uelut ea quae canthari uocantur. ubi enim metuerint: motu cessant: totoque corpore indurescunt. insecta uero hęc esse necessarium propterea est quod in eorum essentia inest: ut multa principia habeant: eaque ratione sane plantis assimilantur: ut enim plantę ipsa quoque praecisa uiuere possunt: sed hęc aliquandiu: ille uel perfici possunt: ac duę ex una atque etiam plures numero procreantur: aculeis etiam armantur nonnulla inse cta contra animalia noxia. geritur aculeus: aliis parte priore: aliis po steriore: aut enim ore: aut aluo extrema. nam ut elephantis pars delegata odoribus: commoda etiam: tum ad pugnandum: tum ad cibi usum habetur: sic insectorum quibusdam lingua pluribus officiis fungitur: quippe quae &cibum sentiat suscipiat: admoueatque: &defendat con tra aliorum iniurias. Quibus aut non in ore aculeus: hęc dentes ha bent: cibi scilicet aut conficiendi: aut capiendi: ammouendique gratia: ut formicę: ut apes. At uero quae aculeo in aluo armata sunt hęc ut animosa aculeum pro armis optinuere: qui aut intra aluum conditus est: ut in apibus &uespis: quoniam uolucres sunt.