Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 342
Unproofread scanNot analysed yet
nam si prętenuis fragilisque aculeus extra pateret: facile corrumperetur: Sed si ut in scorpione distaret: ouus ita afferret. scorpio profecto quod non uolatu: sed gressu se moueat: caudamque sortitus sit: aculeum caudę adiunctum gerat: uel inutilem ad pugnam habeat: ne cesse est nulli aculeus in aluo cui pennę binę. quod enim imbecilla paruaque sunt: ideo binas habent. quippe cum uel a paucioribus ef ferre possint quę parua sunt. quod idem causę est: etiam cur acu leus parte priore geratur. cum enim imbecilla sint: uix parte priore ferire possunt. At uero quę pluribus pennis praedita sunt: quia aucti ora sunt: merito pennas plures optinuere: parteque posteriore ua lent. istrumentum autem non idem ad usus dissimiles haberi: si fieri potest: sed ad defendendum acutissimum: ad gustandum fungosum &cibi attrahens melius est. Vbi enim licet duobus uti ad duo opera: nec aliud impeditur: nihil tale natura facere solet: quale per inopiam ars excussoria ob eliscolychnium ex uerum lucernaque componit: attamen id si fieri non potest: eodem ad plura opera abuti tur: pedes priores nonnulla ex iis longiores ideo habent: ut quo niam propter oculorum duriciam non exquisite cernant: cruribus iis longioribus abstergant incidentem molestiam: atque arceant: quod &facere muscas uidemus: &apes: &reliqua generis eiusdem. semper enim prioribus cruribus uallant: &protegunt. posteriora me diis longiora sunt: ut ambulent melius: &attollantur facilius de ter ra: cum auolare libet: quod planius ea ostendunt quae saliunt: ut locustę: ut culices. cum enim inflexa rursus connixa extendunt: attolli de terra necesse est. locustę non parte priore: sed posteriore habent crura illa ad gubernaculorum effigiem condita: suffraginem enim intus fle cti necesse est: quod nulli crurum priorum datum est. omnibus his seni pedes: iis etiam quorum enixu saliunt connumeratis. Estatorum corpus non multiplex est: cuius rei causa est: quod eorum natura stabilis est. Quę enim mobiliora sunt: hęc plures ha beant partes necesse est: quoniam actiones eorum sint: &officia. plura enim desiderant instrumenta ea quę plures motiones exercent At hęc aut omnino immobilia sunt: aut parum motus adipiscuntur. uerum natura consulens eorum saluti duriciam testę obduxit. sunt alia uniualuia: alia biualuia: alia turbinata: ut dictum iam est.