Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 344
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam oua in ea ędunt non procul ut pisces: &cętera quę parere solent: quo enim amplio ra sint: eo locum ouis praestare poterunt capaciorem. locustę cancrique omnes forcipem dextrum grandiorem ualentioremque habent. parte enim dextra efficaciora suapte natura sunt animalia omnia. redditur autem semper a natura cuique uel soli uel praecipue id quo uti potest: ut dentes: eos que aut exertos: aut serratos: aut continuos: &cornua &calcaria: &reliquas eiusmodi partes. quarum usus ad defendendum: aut di micandum. cammari soli non certum sed alterutrum ęque ut fors tulerit forcipem habent grandiorem: tam mares quam foeminę. causa autem cur for cipem habeant: quod ex eo genere sint: quod forcipem habet. cur alte rum grandiorem incerte: quod non integram sui generis naturam tenet: sed ita degenerat: ut quod ad aliud destinatum est: eo non eodem sed ad gressum utatur. Quisnam situs partium singularum sit: &qua differentia inter se discrepent: &quo mares cum foeminis dissi deant: ex commentatione: dissectioneque animalium petendum est. Ollium partes interiores ante cum cęterorum exposui nunc m exteriorum ordinem persequemur. habent hęc foris alueum corporis indiscretum: &pedes parti priori iunctos: circum caput: infra oculos: circa os et dentes. sed cum cętera animalia quibus pedes: aut parte priore posterioreque eos habeant: aut latere: ut ea quę mul tis pedibus innituntur: &sanguine carent: hoc unum genus: pedes per te quam priorem in eo capimus: omnes continet. cuius rei causa est: quod pars eius posterior ad priorem adducta est: extremaque coeunt