Latin
VM LIBER QVARTVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 343
Unproofread scanNot analysed yet
turbinati etiam generis: alia in anfractum intorta sunt: ut buccina: alia in glo bum tantum circumacta: ut echinorum genus: nec non biualuium: alia reseratilia sunt ut pectines &mituli. ab altero enim latere nodo ligantur: quędam utroque latere connexa sunt ut unguium genus. ha bent omnia testata caput infra: plantarum modo. cuius rei causa est: quod cibum de imo capiant: ut plantę radicibus suis hauriunt. itaque iis usu euenit: ut inferiora habeant supra: superiora infra membrana obducit: qua portio potulenta humoris transmissa liquataque cibo assumitur. nullum ex iis est quod capite careat. cęterę corporis partes nomine uacant: praeter eam quę cibum recipit. Rustata omnia ingredi possunt: itaque pedes complures opti nuerunt. Summa eorum genera quattuor numero sunt: locustę: cammari: squillę: cancri: quę singula in plures species distin guuntur: quę non modo forma: uerum magnitudine etiam multo inter se differant: alia enim magna: alia parua admodum sunt. genus igi tur cancrarium &locustarium simlia inter se sunt: eo quod utrumque brachia forcipibus denticulatis habeat: sed hęc non ingrediendi causa ha bentur: sed ut iis quasi manibus capiant &retineant. quamobrem con tra quam pedes ea flectere solent. hos enim in cauum: illa in orbem flectunt &circumagunt: sic enim ad cibum capiendum ammouendumque commodius agitur: Sed interest: quod locustę caudam habent: cancri non habent. locustis enim ut nantibus cauda utilis est. natant enim cauda: quasi remo innitendo. At cancris inutilis est: quoniam uitam agere terrenam cauernasque subire soleant. qui tamen ex iis pelagii sunt: ii pedes habent longe retardiores ad ambulandum. sunt enim cęteris ipsi nam tiores: ut maie: &qui heracleotici appellantur. crura iis breuia: quod parum mouentur. sed salus eorum beneficio crustę firmioris con tingit: itaque maiis crura tenuiora: heracleoticis breuiora. Ancelli autem qui perquamexigui in pisticulis reperiuntur: pe des nouissimos latiusculos habent: ut ad nandum utiles sint: quasi pro pinnulis: aut remis pedes haberentur. Quillę a cancrario genere differunt: eo quod caudam habeant alo crustario quod forcipe careant. idque quoniam plures habeant pedes eo namque reduntia illa absumitur: pedes optinent plures: quod non ma gis ad nandum quam ad ingrediendum sint suapte natura propensiores partes supinas &capitis ita habent: ut alterę ad accipiendam redden damque aquam branchiarum specie conditę sint: alterę planiores tabellatioresque in foeminis crustati generis omnibus quam in mari bus constent: &interiora uero operculi applicati hirtiora ampliora que foeminę cancri habent: quam mares.