Latin
346
Aristotle, De animalibus 346
Unproofread scanNot analysed yet
cum itaque pedes habeant breues: atque inutiles: ne ęstu maris tempestateque exturbentur: saxis utque de longinquo admoueant: ideo promuscides binas pręlongas habent: quibus ueluti anchoris innitantur: seque stabiliant: modo nauigii tempe state urgente. uenentur etiam procul: orique elonginquo admoueant. polypi promuscide carent: quoniam pedes ad usum eudem commodos habe ant. quorum autem pedibus acetabula cirramentaque ad sunt. hęc uim contextumque talem habent: qualem implicamenta illa quibus digitos antiqui medici indere solebant. ita enim fibris implexa sunt: quibus carunculas: cęteraque cedentia trahant. quippe quę lapsa praehaendant: intenta praemant: &retineant. cum pars interior tota contingat: atque amplectatur. itaque cum aliud non habeant: quo capere admouereque possint: nisi aut pedes aut promuscides. hęc pro manibus optinent ad uim: tum inferendam: tum propulsandam atque etiam ad cętera uitę munera necessaria. sed cum cę tera omnia geminis acetabulis seriem a capite in extremos usque cirros habeant ordinatam: genus unum polypi quoddam simplici inspergitur ace tabulo: cuius rei causa ad longitudinem tenuitatemque brachii referen da est. cum enim angustum sit: simplicis acetabuli ordinem tantum capiat necesse est. non igitur ita constant: quod necesse sit propria substantię ratione. Innulam hęc omnia habent circundantem alueum: quę cum in cęteris: tum in grandium lolliginum genere iuncta: perpetuaque gestatur. mino res uero quas lolligines uocant: latiorem hanc habent: nec angustam ut polypi &sepię: neque circumactam per totum alueum: sed de medio orsam: causa cur eam habeant est: ut natent: &se dirigant ut uolucres cauda: pennis condita: pisces pęne cartilaginata reguntur. polypis hoc minimum est: minimeque conspicuum: quoniam peruum habeant alueum: quem satis suis pedibus dirigere possint. atque de insectis: detestatis: de mollibus: dictum iam est: tam de interioribus quam de exterioribus partibus E genere sanguineo uiuiparo denuo disserendum est initio re petito: a reliquis partium earum quae ante expositę sunt: quas ubi dif finierimus: continuo de sanguineis ouiparis parimodo dicemus. partes quibus caput animalium constat &ceruix: et collum explicatę iam sunt. habent autem caput animalia omnia sanguine praedita. exanguium nonnullis indiscretum hoc est: ut cancris. collum omnibus uiuiparis est: ouiparo rum aliis est: aliis deest. Quę enim pulmonem habent: collum etiam opti nent. Quę autem spiritum extrinsecus non accipiunt: carent hac parte. Ca put cerebri gratia potissimum est.