Latin
347
Aristotle, De animalibus 347
Unproofread scanNot analysed yet
hanc enim partem genus omne sanguineum habeat necesse est: &quidem loco obiecto cordi ob eas quas exposuimus canss: sed natura sensuum etiam nonnullos in eo col locauit: quoniam sanguis eius membri temperatus modice sit: &ido neus: tum ad cerebrum tepefaciendum: tum ad sensuum tranquillitatem: atque integritatem. Tertiam item partem subiecit eam quę aditum cibo praeberet. hic enim commode collocaretur: quippe cum neque supra cor: &uitale principium: uenter constitui posset. neque si inferius quam nunc est. poneretur fieri posset: ut ęque aditus cibo pateret. corporis enim prolixior lon gitudo faceret: ut longe a principio mouendi &concoquendi distaret. Sed enim caput ea causa conditum est. collum autem arterię gratia habetur. quippe quod eam atque etiam gulam protegat: amplexuque suo tueatur: hoc cęteris animalibus flexibile: &uertebris compactum est. At lu po &leoni osse perpetuo riget: commodius enim ad robur qui ad cę teros usus collum iis esse natura uoluit. a collo &capite crura prio ra pectusque habentur: sed hon uice pedum priorum brachia &quas manus dicimus habent. Solus enim animalium omnium erectus est. Quoniam eius na tura atque substantia diuina est: officium autem diuini est intelligere: atque sapere: quod non facile esset: si uasta corperis moles assideret. pondus enim tardiorem reddit: &mentem &sensum communem. quamobrem concretione: &pondere grauiore opprimente: corpora uergere in terram necesse est. itaque natura tute consulens pro brachiis: &manibus crura priora quadrupedibus fulto subdidit. nam posteriora bina omnibus gressilibus esse necesse est. quorum igitur anima pon dus sustinere non posset: hęc quadrupeda facta sunt aimalia namque omnia: excepto homine: formam gerunt pomilionis. est enim pomilio cuius pars superior magna est: inferior quae sustinet pondus motumque exercet: parua: minimeque respondens superiori. superiorem intelligi eam uolo: quę a capite usque ad excrementi ostium partendit: qua pe ctus etiam continetur. hominibus igitur hęc pars modice ad in feriorem condita est. multoque minor adultis iam perfectisque euadit. infantibus enim è diuerso est: superior magna: inferior minor est. quamobrem serpunt infantes nec ambulare possunt. iam principio. ne serpere quidem possunt: sed immobiles iacent.