Latin
350
Aristotle, De animalibus 350
Unproofread scanNot analysed yet
illis namque introrsus poplites flecti necesse est: ut ad gressum utiles sint. usum enim pe dum pręstant artus priores: quanquam illius etiam generis ea quae digitata sunt non modo ad gressum ututur prioribus cruribus: uerum etiam ad manus officia uti nituntur. quippe quę &capiant prioribus cruribus &repugnent: quod sollipedes posterioribus faciunt. non enim crura eorum priora cubitis manibusque proportione respondent: ut nonnullorum ex iis: quorum pedes in digitos finduntur: ob id pedes priores quiuis distinctos digitis habent: posteriores quaternis: ut leones: et canes atque etiam lupi: &Pantherę. quintus enim eorum quinto magnoque manus respondet. Sed quę parua inter digitata sunt: posteriores etiam quinque digitos optinent: quo niam serpere solent scilicet ut unguibus numerosioribus apprehendendo facilius obrumpant ad sublimiora. Ectus inter lacertos homini constitutum est: cęteris inter p crura priora latum id esse in homine ratione permittitur: cum nihil lacerti adiuncti lateribus impediant. At quadrupedi bus quod ante se crura cum ambulant locumque mutant: protendunt: pars hęc coartata est. unde fit: ne quadrupedes eo loco habeant mammas. nam homini quod &spacii laxitas permittit: &carnosa ea pars est: cum operiri sedem cordis conueniat: mammę pectori afformatę sunt: carnulentę. maribus quidem ob eam quam diximus causam: sed foeminis ad alterum quoque opus natura mammis abutitur: quod eam sępe facere dicimus. cibum enim in iis recondit suis paruulis. binę homini mammę quoniam binę sunt partes dextra &sinistra: duriusculae: spacio interposito disterminantur: quod &costę eodem loco sibi coeant: sine ulla molestia. cęteris animalibus mammae in pectore haberi inter crura non possunt: Ita enim gressum impedirent: plurribus autem locis aliis habentur sine ullo impedimento. quibus enim solida ungula: aut cornua: &partus numero parciori: hęc manmas inter femora habent: easque binas.