Latin
351
Aristotle, De animalibus 351
Unproofread scanNot analysed yet
Quę autem numeroso partu: &pede multifido sunt: hęc aut plures per uentrem duplici ordine utroque de latere gerunt: ut sues: ut canes: aut binas tantum medio uentre: ut leo, cuius rei causa est: non qued parcissime gene rat: nam plures quam duos interdum ędit: sed quod minus lacte abundat. cibum enim quem raro assumit: quoniam carniuorum est: in corpus absumit. Elephas duas tantum habent: easque sub armis. causa cur duas habeat: quod uniprolis est: cur non inter femora quod multifidum est. nullum enim inter femora habent: cui pedes discreti in digitos sunt. cur supra sub armis: quod in iis quae plures optinent mammas &primę sunt &plurimum lactis hauriunt: quae ea parte continentur. ar gummento est: quod scrofę facere assolent. porcis enim ęditis pri mis mammas praebent: primas ergo cui unum est quod primum in lucem prodit: id primas habeant mammas necesse est. primę autem quae sub armis habentur. elephas hac de causa duas: eoque loco mammas habet. quae autem multiprolia sunt: hęc toto uentre exuberant. cuius rei causa est: quod ea quę prolem numerosiorem educatura sint: mammas desiderant numerosiores: quas cum per latitudinem non nisi duas habere pos sint. uidelicet ratione bipartiti corporis: in dextrum sinistrumque per longitudinem habeant necesse est. Locus autem unus qui inter priora &posteriora crura interiacet: porrectus per longitudinem est. Quę autem non multifida sed de prola sunt: aut cornuta: hęc intur femora man mas habent: ut equa: asina: camelus. hęc enim singulos pariunt: &pes equo &asino solidus: camelo bisulcus. cerua: etiam capra: uacca: et reliqua generis eiusdem: mammas parte eadem gerunt. cuius rei causa est: quod hęc sursum uersus capiant sui corporis in crementa: itaque ubi confluuium &copia excrementi sanguinis: qui locus sane infra est: &circa effluentis materię ostia: ibi man mę a natura positę sunt. qua enim parte motus agitur alimenti inde etiam capi alimentum potest. sed. n. homo &foemina &mas habet in mammas: in cęteris mares nonnulli carent: ut equi. non enim omnes sed tantum qui matri similes prodiere habent. de mammis dictum iam est. Pectore uenter subiacet costis non clusilis: ob eam quam ante reddidimus causam scilicet ne aut cibi timorem qui per calorem necessario euenit: aut uteros plenos impediat. finem autem thoracis appellati faciunt partes: quę ostium excrementi: tum sicci: tum humidi continent. natura uero parte eadem tum ad humidi excrementi exitum: tum ad rem ueneream utitur in sexu: tum foeminino: tum etiam masculino omni sanguineo: exceptis paucis: in omnique uiuiparo genere: nullo excepto.