Latin
352
Aristotle, De animalibus 352
Unproofread scanNot analysed yet
cuius rei causa est: quod genitura humor quidam excre menticius est: sed hoc ita esse: nunc subiiciatur: post demonstrabitur. foeminę etiam parimodo mestrua parte eadem emittunt: sed de iis quoque postea diffiniemus: nunc illud subiaceat. mestrua etiam foeminarum excrementum esse &uacantem materiam. humida autem suapte natura sunt mestrua &genitura: itaque eorum profusionem similibus eisdemque tribui partibus ratio est. intus autem quemadmodum se habeant: &qua differant ratione: sęmen genitale: &gestatio uteri: ex animalium historia: commentationeque apertum est: &cum de generatione agemus dicetur. formas etiam harum partium tales necessario ad officium propositum esse debere: quales iam sunt obscurum non est. sed maris instrumentum alterum ab altero differt: pro discrimine corporum. non enim eque neruosa natura omnia constant. angetur etiam &minuitur hoc unum membrum: sine ulla morbi mutatione. horum enim alterum utile ad coitum: alterum ad cęteros corporis usus com modum est. nam si semper simili modo se haberet: impedimento nimium esse constat. hoc membrum ex euismodi partibus: ut eorum quę modo dixi utrumque possit euenire. partim enim neruum: partim cartilaginem habent: itaque &contrahi potest: &extendi: atque etiam flatus capax est. Sed quadrupedes foeminę omnes in auersum mingunt. Quippe quae genitale non alibi commodius habere possint ad coitum. Mares uero perpauci in auersum mingunt: ut lynx: leo: camelus: lepus. Sollipes nullum sic mingit. hominis partes posteriores: &crura: peculiari modo prę quadrupedibus habentur. caudam omnia fere non so lum uiuipara: sed etiam ouipara habent. nam &si plerisque magnitudine membrum id caret: tamen aliquid prominet: quod caudam describere possit. homo unus cauda uacat. nates habet: quod nulli quadrupedum datum est. crura etiam homini femore suraque carnulenta sunt. cum cętera animalia omnia non modo uiuipara: uerum etiam quaecumque cruribus constant: uacua carne hęc habeant. neruosa enim ossulenta: spinosa: rigida: quorum causa una est: prope dixerim om nium: quod homo solus animalium erectus est. ut igitur facile sustinere superiora posset: natura corpulentiam parti superiori dempsit: inferiori ad didit. itaque nates carnosas fecit: &femora &suras: sed nates uel ad corporis requiem utiles reddidit. quadrupedes. n.