Latin
354
Aristotle, De animalibus 354
Unproofread scanNot analysed yet
bisulca talum habere certum est: iis enim posteriora sunt pleniora: &quoniam talum habeant sollipeda esse non possunt: quasi os quod pedi deest: ma neat in suffragine: digitatis talus non est. nam si esset: digita ta non essent. sed tantum latitudinis finderetur: quantum talus occuparet. quamobrem ea quę talum habent: magna ex parte bisulca sunt. Omini pedes omnium maximi proportione magnitudinis merito. solus enim erectus est. ita qui duo pondus corporis totum suscepturi essent: longitudinem latitudinemque optinere debuerunt. digitorum etiam manus magnitudo contra quam pedis est rati one. manus enim officium est capere atque praemere: itaque longos habeat digitos oportet. manus enim parte qua se flectit comphendit. pedis autem officium est tunte constare: quod ea parte pedis effici putandum est: quae infissa est. extremum autem fissum quam infissum esse melius est. nam si pes totus infissus esset: totus consentiret parte aliqua laborante: quod fisso indigitos ęque accidere non potest. breues etiam minus offendi lędique possunt. quamobrem hominum pedes multifidi &bre ui digiti sunt. Vnguium genus eadem causa pedes qua manus op tinent. extrema enim operienda muniendaque potissimum sunt propter imbecillitatem. de animalibus sanguineis: uiuiparis: terre stribus: fere omnibus dictum iam est. Anguinea uero ouipara partim quadrupeda sunt: partim expeda s quale unum tantummodo genus serpentum est. causam quamob rem id pedibus uacet: reddidimus: cum de gressu aimalium ageremus cętera eius forma simili quadrupedibus ouiperis sunt. habent hęc animalia caput: partesque capitis eisdem de causis quibus cętera sanguinea genera. Inguam etiam in ore continent omnia: excepto uno cro l codilo fluuiatili. hunc enim non nisi locum tantummo do linguę habere putaueris. cuius rei causa est quod idem &terrestris: &aquatilis quodammodo est: ergo ut terrestris locum optinet linguę: ut aquaticus elinguis est. pisces enim ut dictum est: aut nullam habere linguam uidentur: nisi ualde resupinentur: aut explanatam habent: causa est: quod iis linguę usus perquamexiguus est: quoniam mandere praegustareque non possint: sed in deuorando sensum uoluptatemque cibi capiant. lingua enim sensum mouet saporum.