Latin
355
Aristotle, De animalibus 355
Unproofread scanNot analysed yet
ęsculentorum autem omnium uoluptas in descendendo contingit: dum enim deglutimus pinguia: sentimus: &salsa: &dulcia: &reliqua generis eiusdem. sensum igitur hunc animalia etiam ouipara habent: &omnium fere condimentorum ęsculentorumque in deuorando gulę tactione suauitas existit: &gratia. quamobrem non qui potionum sapo rumque incontinentes sunt: iidem etiam codimentis ac cibo luxuriant. Sed cum cęteris animalibus sensus quoque gustandi adiunctus sit: illis quidem alter quasi unus tributus est. Acertis ex quadrupedibus ouiparis: lingua bifida: ut serpentibus: parteque extrema pilosa admodu: ut dictum iam est: quinetiam uitulis marinis lingua bisulca est: quamobrem hęc anima lia omnia tenuia sunt. Erratis etiam dentibus quadrupedes ouiparę sunt modo pi s scium Ensoria autem omnia simili modo: atque cętera animalia has bent: uerbi gratia nares olfaciendi: oculos uidendi: aures audiendi sensoriu: non tamen hęc eminent: quomodo ne auibus quidem sed foramina tantum habentur: causę utrisque duricia cutis est. altera enim penna: altera cortice integuntur. cortex loco squamę &simile est: sed sua natura rigidior atque durior quod in testudine atque serpentibus magnis &crocodilo fluuiatili palam fit. firmior enim osse euadit: ut qui talem naturam sortiatur. Alpebram superiorem hęc animalia non mouent: ut ne aues quidem. sed inferiore conniuent ea de causa quam cum de illis ageremus: red didimus: sed cum auium nonnullę ab angulis membrana obeunte nictentur: hęc non nictantur. Sunt enim oculis durioribus qui aues: causa est: quod il lis utpote uolucribus acumen cernendi commodius ad uitę mune ra sit. hęc autem quoniam cauernas subire omnia solent: minus cernendi usum exquisitum requirunt. Ed cum caput in partes duas diuidatur scilicet superiorem s &inferiorem: maxillam homo &uiuiparae quadrupedes: maxillam sursum: deorsum: atque in latera agitant. pisces uero &aues &ouiparę quadrpedes: sursum deorsumque tantum mouent. causa est quod eiusmodi motus utilis ad mordendum secandumque est. qui autem in latus agitur: ad cibum molendum conficiendumque accommodantur.