Latin
356
Aristotle, De animalibus 356
Unproofread scanNot analysed yet
Quę igitur dentes habent maxillares: iis motus commode agitur in latus. Quę autem maxillaribus carent: iis nullo pacto utilis motus hic est. quamobrem sublatus iis omnibus est: nihil enim natura superuacuum facit. Cętera omnia maxillam mouent inferiorem: crocodilus fluui atilis unus superiorem. cuius rei causa est: quod pedes ad capiendum reti nendumque iuutiles habent. parui enim admodum sunt: itaque ad hunc usum natura os ei pro pedibus utile condidit. Ad retinendum uero unde ictus inferri uehemetius potest: inde motus commodius agitur. infer tur autem uehementius desuper quam de parte inferiore. ergo cum utrius que: tum capiendi: tum mordendi usus ore administretur: magis autem necessarium retinendi officium sit. cui nec manus sint: neque pedes ido nei: commodius iis est mouere superiorem maxillam quam inferiorem Vod idem causę est: cur etiam cancri superiorem sui forcipis partem moueant: non inferiorem. habent enim pro manu forcipem: illum itaque utilem ad capiendum non ad mordendum forcipem esse oportet. mordendi autem secandique officium dentis est. cancris igitur cęterisque quibus licet otiosius cibum capere: quoniam in humore non sint: oris usus partitus est: ut manibus aut pedibus capiant: ore secent: &mordeant. at crocodilis os in utrunque usum utile factum est a natura: cum ita maxillę moueantur. Ollum etiam omnia huiuscemodi animalia optinent: propter c pulmonem. quippe quę aerem per arterię fistulam productio rem: &accipiant et reddant. collum enim id appellamus quod in ter caput et armos humerosue interiacet. Serpens inter hęc collum minime: Sed proportionale colli habere uideri potest. si qnidem extremis quę modo dixi pars hęc describenda est. proprium serpen tibus prę cęteris eiusdem generis animalibus est: ut caput uertere in auersum: reliquo quiescente corpore ualeant. cuius rei causa est: quod modo insectorum structura uolubili constant: ut uerte bras cartilaginosas: &flexibiles habeant. euenit igitur id serpen tibus necessario: hac de causa: ad melius uero ut ita uitare possint: quae ab auerso noceant. cum enim pręlongo sint corpore &pedibus careant: inepti sunt ad se conuertendum: tuendumque contra ea quę a tergo incurrant.