Latin
358
Aristotle, De animalibus 358
Unproofread scanNot analysed yet
collum auibus quoque porrectum: eademque de causa qua cęteris est. hoc aliis breue: aliis longum: &fere pro crurum modo: magna ex parte descriptum est. Quibus enim longa sunt crura: iis collum longum: contra quibus breuia crura iis collum breue: praeter quam palmipedibus. Collum enim nec breue: cum cruribus longis: nec longum cum breuibus: pastum administrare ex terra potest. carniuoris etiam uolucribus longitudo colli in con moda est. imbecille enim quod prolixum est. iis aute uictus beneficio uirium comparatur: qnamobre nulli collum longum: cui ungues adun ci palmipedes: &quae diuisis quidem: sed paru diductis digitis sunt: ut quę eodem genere cum palmipedibus contineantur collum longius habent. tale enim ad cibum ex humore petendum commodius est: sed crura iis breuia: ut melius natare possint. Rostra etiam inter se dif ferunt uictus ratione: aliis enim rectum: aliis uncum rostrum est. rectum iis quę cibi capiendi gratia tantum id habent. uncum car niuoris. Tale enim utile est ad retinendum: iis quę raptu uiuant: et cibum ex animalibus petere necesse habeant. quibus autem uictus ratio placida herbisque comparanda est: iis rostrum latum. hoc enim &ad effodiendum pabulum: &ad euellendum: &ad tondendum conmodius est. nonnullis longum: ut &collum: quoniam cibum ex alto capere soleant: &quidem bona pars: tum earum: tum etiam palmipedum: aut simpliciter aut parte eadem captura bestiolarum quarundam aqua tilium uiuit. Itaque fit ut collo quasi harundine piscatoria: rostro autem ueluti linea &hamo utantur. partes uero pronę supinę que: &thorax appellatus: quadrupedum confusius in genere auium habentur. alę enim pro branchiis &prioribus pedibus dependent. membrum pe culiare auium: quamobrem pro spatulis extrema alarum dorso adhęrent. Rura ut in homine bina: sed intro flectenda: ut quadrupedum suffragines: non ut hominis poplices foras. alas autem quas uicem crurum priorum complere modo diximus: in orbem agunt. bipes necessario est genus auium: inter ea quę sanguinem habent: atque etiam aligerum. Cum enim sanguinea quęque non pluribus quam quaternis notis moueantur: membra pendentia quaterna: auibus quoque sunt: ut cęteris gressilibus: &pedestribus quanquam illis brachia aut crura quaterna: auibus uice crurum priorum brachiorumue: ala commune datum est membrum. hac enim uolati les sunt: quę quidem uolandi uis in auis essentia continetur. itaque ne cessario restat: ut bipedes sint. ita enim notis siue signis quater nis alis scilicet additis moueantur. Ectus acutum carnosumque omnibus est: acutum ut melius uo lent. lata enim quod multum aeris propellunt: difficilius mouentur.