Latin
359
Aristotle, De animalibus 359
Unproofread scanNot analysed yet
carnosum: qued quod acutum est: nisi plene opertum sit: imbecillum est. Ectori uenter subiacet ad ostium usque excrementi: &suffra ginem trudens: non aliter qui in quadrupedum atque hominum gene re. igitur inter alas: &crura partes hę positę sunt. Mbilicum omnia habent: quę uel utero uiuiparis ęduntur: uel ouo ouiperis excluduntur. sed auibus iam adultis hic delitescit: incertusque est: ut patet per generationem eorum. intestini namque coalitu umbilicus auium consistit: non uenarum pars ulla est ut in uiuiparo genere. Tem auium alię uolaces: alisque grandibus: atque ualidis sunt: ut quę ungues habent aduncos: &carne uescuntur. uolaces enim tota uita esse necesse est: itaque pennis abundant: &alarum magni tudine praestant. sed non modo quę uncis sunt unguibus: uerum alia quoque genera uolucrum uolatu superant: uidelicet ea quę uel per nicitate uolandi sese tueantur: uel loca mutare soleant. sunt quę non uolaces: sed graues sint: quibus uita terrena: &aut fruge uiuunt aut nant: &apud aquas immorantur. Corpora uncunguium exigua sunt: exceptis alis: quoniam alimenti copia in alas: &arma praesidiumque absumitur: contra quę uolaces non sunt: iis corpora in molem euadunt grandiorem: atque ita efficitur: ut sint grauiores. Ed grauium nonnullis praesidio calcar est: quod uice alarum suis s cruribus gerunt: eadem uero quę &calcar habeat: &ungues aduncos: nulla est. causa est quod natura nihil superuacuum facit. uolaci autem uncungui generi calcar usui esse non potest. utile enim tantum in pedestri certamine est: quamobrem grauium nonnullis adiunctum est: qui bus ungues adunci non solum inutiles: sed etiam nocui essent: cum ad solum hęrerent: &contra ingressum infixi reniterentur. quam obrem uncum gues omnes difficulter ambulant: nec in saxis consistunt. natura. n.