Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 36
Unproofread scanNot analysed yet
bissulcum id animal est: nec utrinque dentatum: Sed bissulcum sic est: ut pes parte posteriore scissus paululum sit ad flexum digiti secundum: parte autem priore summa quadripartito findatur discrimine paruo: quantum primotenus digiti inflexu: et quiddam inter fissuras perinde: ut in anserum pedibus adiectum Γτυκα ἀλλματιήα contexat: pes uestigio ecarnosa: ut ursę: Qua de causa eas quę per exercitum longiore itinere fatiscunt: calceant carbasinis: Omnium quadrupedum crura osse: neruoque habundant carne deficiunt: Quinetiam nullum quod pedibus constet: excepto homine: pedes habere carnosos perspectum est: Coxarum etiam carne exuberante inclunes uacant: quod in gene re auium conspici apertius potest: At homo contra quippe qui nullam fere sui corporis partem tam carnosam habeat: quam nates femora tibias: quas enim suras uocamus: non nisi carnis copia: parte tibię posteriore complentur: Quadrupedum autem quę sanguine constat eędemque animal generant: alię multifidę sunt: quales hominis manus pedes qui habentur.