Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 35
Unproofread scanNot analysed yet
cilio palpebrę inferioris: sed pau lo inferius pili rari nonnullis exeunt: Ipsorum autem quadrupe dum pilis intectorum: aliis corpus totum est hirtum: ut sui ursę: cani. Aliis collum hirtius pari undique modo: ut leoni: &reliquis iubatis: aliis prona tantum ceruicis a capite ad summos armos uillos gerunt ut equo: ut mulo: &reliquis capronatis quo in genere bonasus quoque e siluestribus cornigeris: enumerandus est: Quinetiam hippelaphus satis iube summis continet armis qui a forma equi: &cerui: quam habet compositam: nomen accepit quasi equiceruus dici meruisset: Nec non fera quę: &ipsa ab equo: Hippardium nominata est: Capronas parte gerit eadem sed utrumque id genus tenuissimo iube ordine a capite ad sum mos armos crinescit: proprium equiceruo uillus: qui eius gut turi modo barbę dependet: gerit cornua utrunque excepta foe mina equiceruini generis: &pedes habet bissulcos: magnitudo equicerui non dissidet a ceruo: gignitur apud arachotas ubi etiam boues siluestres sunt: qui differant ab urbanis: quantum inter sues urbanos: &siluestres interest: sunt colore atro corpore robusto rictu leuiter adunco: cornua gerunt resupinatiora: equi ceruo cornua sunt caprę proxima: elephantus in quadrupedum genere hircus minime est: Caudę etiam animalium pili corpo ris modum imitantur dummodo cauda nota aliqua auctiore dependeat: est enim nonnullis tam exigua: ut uix dignosci a sen su possit: Camelus proprium inter cęteras quadrupedes habet in dorso: quod tuber appellant: sed ita ut bactriane ab arabiis differant: alteris enim bina: alteris singula tubera habentur: Sunt etiam omnibus singula parte ima quale in dorso tubera: quibus incumbat reliquum corpus: &firmetur quotiens in genua inclinantur: papillas quattuor modo uaccę habet camellus: cau dam asino similem: genitale retro: genua singula in singulis cruribus sunt: &flexus artuum: ut non quidam perhibent plures: Sed propter alui interuallum plures esse uidentur: habet etiam talum similem bubulo: Clunes proportione magnitudinis par uos.