Latin
365
Aristotle, De animalibus 365
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter pul mo iis inditus est: plenus caloris sanguinei. sunt hęc quodammodo &terrestria &aquatilia. ut enim aerem terrestrium more trahunt: sic pedibus uacant: &cibum in humore: modo aquati lium capiunt. Ituli etiam marini &uespertiliones: quoniam ambigant. u alteri cum aquatilibus &terrestribus: alteri cum uolucribus &pedestribus: ideo participes &utrorunque &neutrorum sunt. uituli nanque marini si ut aquatiles inspectantur: pedes habent: si ut pedestres: pinnas. quippe qui pedes posteriores pisceos ad modum habeant: atque etiam dentes omnes serratos acutosque. uespertiliones etiam pedes ut uolucres habent: sed ut quaedrupedes non hunt. cauda etiam tam quandrupedis quam uolucris carent. nam quod uolucres sunt: cauda qua drupedis uacant: quia pedestres: uolucris. quod iis necessario accidit: habent enim cuteas pennas. nullum autem uolatile caudam habet: nisi penna scissa uolatile sit. Genus enim id caudę ex pen na eiusmodi constat: cauda uero quadrupedis generi uolatili ad iuncta: uel impedimento eius pennis proculdubio esset. Trucio etiam africus eodem modo: partim auem: partim quadrupedem refert. quippe qui non ut quadrupes pennas habeat: ut non auis sublimis non uolet: nec pennas ad uolandum commodas gerit: sed pilis similes. Item quasi quadrupes sit: pi los habet palpebrę superioris: &glaber capite: &parte colli superiore est. itaque cilia habet pilosiora. sed quasi auis sit: infra pennis integitur. bipes etiam tanquam auis: bisulcus tanquam quadrupes est. non enim digitos habet: sed ungulam bipartitam: quarum rerum causa est: quod magnitudine non auis: sed quadru pedis est. magnitudinem enim auium minimam esse prope dixerim necesse est. corporis enim molem sublimem moueri nequaquam facile est. Ed de partibus animalium quam ob causam quęque sint: s dictum iam est: per omnia animalium genera. Quę cum explicata sint: Sequitur ut de generationibus animalium disseramus.