Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 366
Unproofread scanNot analysed yet
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI MALIVM LIBER PRIMVS INTERPRE TE THEODORO. VM DE CAETERIS ANIMA lium partibus: tum summatim: tum singulatim seorsum de propriis generis cuiusque dictum iam sit: quemadmodum &qua de causa unumquodque esset eam causam dico: cuius gratia quippiam sit. ponimus enim causarum genera quattuor numero: primum cuius gratia ut finem. secundum substantię rationem: quę quasi unum quoddam fere existimanda sunt. Tertium uero quartumque materiam &id unde principium motus: sed cum de caeteris dictum iam sit. Ratio enim &id cuius gratia ut finis idem est. materia uero animalibus partibus sunt totis dissimilares: dissimi laribus similares iisque ea quę elementa corporum appellantur. Estat ut de partibus quę ad generationem pertinent disse r ramus: de quibus nihil adhuc diffinitum est: atque etiam de causa mouente quęnam sit: sed de ea ipsa causa considerare idem quodammodo est: atque de generatione cuiusque agere. Quam obrem nostra hęc disputatio in idem ea coniecit cum &partes: quę ad generationem accommodantur: ultimas disposuisset: &generationis principium ab iis proximum collocasset. Nimalium alia per coitum foeminę &maris gignuntur: a scilicet in quibus generibus sexus uterque est: non enim in omnibus sed in pręditis sanguine: paucis quibusdam exceptis alterum mas: alterum foemina perfectum euadit. exanguium uero quędam marem &foeminam habent: ut sobolem eiusdem generis procreent: alia procreant quidem sed non sui generis prolen scilicet quę non ex coitu animalium prodeunt sed ex terra putri aut excrementis.