Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 367
Unproofread scanNot analysed yet
quod autem in uniuersu dixerim: eorum quę locum mutare solent: aut nando: aut uolando: aut gradiendo: uidelicet prout quodque actum suo corpore est: nonnulla toto genere suo sexum utrunque optinent non modo sanguine prędita: uerum etiam exanguia quędam. nam eorum quoque aliis toto genere sexus uterque est ut mollibus: ut crustatis: aliis maxima parte ut generi insectorum. eorum autem ipsorum quę ex coitu cognatorum animalium gignuntur ipsa quoque sibi cognata pro generant. T uero quę non ex coitu sed putri materia oriuntur: ea ge a nerant quidem: sed genus diuersum quodque prodiit nec mas est neque foemina. Talia sunt nonnulla in genere insectorum. quod iusta euenit ratione. nam si ex coitu eorum quę non ex ani malibus orta sunt animalia orirentur: hęc si eiusdem generis essent: primum quoque ortum parentum: talem esse oporteret: quod recte ita censemus. quando sic euenire in cęteris animalibus patet sed si dissimilia quidem: sed quę coire inter se possent gigne rentur. rursus ex iis alia quędam natura procrearetur: &alia ex ea: idque in infinitum procederet: At natura infinitum uitare so let. infinitum enim fine caret. natura autem semper finem quaerit. Quę autem non gressilia sunt: ut testatum animalium genus: &quę saxis adhęrentia uiuunt: quoniam natura simili plantis comstant: hic ut in illis. Sic in his mas deest &foemina: sed similitudine proportioneque nomen sexus accipiunt. habent enim parum eiusmodi differentię: quoddam etenim in stirpium genere: sunt eodem in genere arbores quę fructum ferant: &quę ipse quidem non ferant: sed ferentes adiuuant illas ad maturandum: ut inter ficum &caprificum euenit. generationis etiam ratio eadem in stirpibus quoque est: cum alie semine prodeant: alię sponte naturę. oriuntur enim a putrescente uel humo uel parte aliqua plantę. sunt enim quae ipsa per se nunquam seorsum consistant: sed in aliis arboribus dico soleant generari ut uiscum. sed de stirpibus siue plantis seorsum opere per se ipsis dicato agen dum est. n Vnc de aimalium generatione disserendum est put cuique ratio con petit deducenda ex iis quę dicta iam sunt. generationis enim principia ut retulimus: illa potissimum quis statuerit marem &foeminam. ma rem ut quod motus &generationis originem teneat: foeminam ut quod materię: quam rem ita esse potissimum credes: si quemadmodum: udeque semen genitale fiat intellexeris. Ex hoc enim quae natura oriuntur consistunt.