Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 377
Unproofread scanNot analysed yet
Oc idem fere in piscibus quoque oniparis maxima ex parte: &in quadrupedibus ouiparis est ut foeminę maiores sint maribus: quoniam id incommodum est ad uterum magna ouorum copia extumescentem. foeminis in eo genere membrum quod pro uulua habetur fissum iuxta intestinum ut cęteris positum est: in quo foetus generatur. patet hoc in locustis: &reliquis quo rum magnitudo aliqua sit: &natrua coitum recipiat. maxima. n. pars generis insecti perexigua est: instrumenta generationi accommodata: de quibus non antea disseruimus: ita se babent. Imilarium partum semen genitale &lac reliquimus: de quibus nuuc oportune dicemus. &primum de semine: post in sequentibus de lacte. Emen alia aperte emittunt: ut ea quę sunt natura sanguinea: alia idest insecta &mollia emittant necue incertum est: itaque considerandum hoc est: utrum mares omnes semen emittant: an non omnes. &si non omnes: cur alii emittant: alii non. Tum etiam utrum foeminę sęmen aliquod conferant ad procreationem: an non. &si non semen: utrum nec aliud quicquam adhibeant: an quis non semen: tamen aliquod conferant. Ad hęc quidnam con ducant ea quę semen emittunt: suo semine ad generationem querendum est. atque omnino quę natura sit seminis: &eorum quę mestrua uocantur: scilicet in iis animalibus quę id humoris genus emittunt: Omnia ex semine gigni. semen autem ipsum proficisci a generantibus uidetur. Quamobrem eiusdem studii est quę stio. utrum ambo mas &foemina emittant: an alter tantum: &utrum ex toto corpore secernitur: an non ex toto. nam si non ex toto: nec ex ambobus quidem parentibus prodire probabile est.