Latin
ARISTOTELIS DE GENERATIONE ANI
Aristotle, De animalibus 378
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter primum de hoc: quemadmodum se habeat inquirendum est. Sunt enim qui dicant id ex toto corpore prouenire. Quibus autem argumentis probent: ut semen ex unaquaque cor poris parte secernatur: quatuor fere numero sunt. primum uehe mentia uoluptatis. magis enim suaue est: quod idem amplioris sit affectus. amplius autem est: quod omnibus membris: qui quod paucis accidat. Secundum quod ex mancis manca procreentur. semen enim ab ea quę deest parte proficisci negant. unde autem non accesserit: id ne procreetur accidit. Tertium similitudo parentum. similes enim gignuntur: ut toto corpore toti sic particulatim sin gulis partibus: quod si causa est: ut totum simile sit: quod ex tali to to: semen genitale prodierit. partibus quoque causa similitudi nis erit: quod ex unaquaque parte aliquid uenerit. Quartum quod ra tio esse uidetur: ut quemadmodum totius aliquid est: ex quo primum generetur: sic partis quoque cuiusque sit semen aliquod proprium. fidem etiam illa faciunt huic opinioni uerisimilem: non solum enim rebus naturę insitis &natiuis: libri similes pa rentibus prodeunt. sed etiam aduenticias atque externas pręsen tant. iam enim cum parentes cicatrices haberent: filii quidam parte eadem sui corporis idem habuerunt: &chalcedone cum pater brachio esse compuncto: filius idem retulit. confusa tamen no ta: minusque explanata. his fere rationibus quidam potissimum crediderunt: semen a toto corpore proficisci. Ed cum scrutamur: &diligentius rem discutimus: contra s potius esse uidetur. nec supradicta quattuor illa soluete difficile est. &quędam alia sequuntur impossibilia: ex ea ipsa opinione. primum igitur: similitudo nullum iudicium affert: ut semen genitale ex toto corpore secedat: quandoquidem &uo ce: &unguibus: &pilis: et motu similes procreantur: ex quibus nihil proueniat. nonnulla etiam nondum habent cum generant: ut canos: aut barbam: maioribus item suis plerumque similes sunt: ex quibus nihil secessit. redditur enim post plura genera simili tudo: ut elide quę cum ethiope concubuerat: non filiam forma ethiopis peperit: sed natus ex filia erat ethiops. In stirpibus etiam eadem ratio est. nam si hoc ita esset: in iis quoque ab omnibus partibus semen proculdubio proficisceretur. at plerasque partes aut ille non habent aut quisque abscindere potest: aut post geni tas habent. quin etiam ex fructibus nihil secedit: &tamen ii quo que forma eadem proueniunt. ad haec utrum ex unaquaque si milari parre tantum prodit. Verbi gratia carne: osse: neruo. An etiam ex dissimilaribus: ut facie: &manu.