Latin
383
Aristotle, De animalibus 383
Unproofread scanNot analysed yet
quale id quoque quod modo diximus est. pars enim quędam totius discordię calumnia est: sed aliquorum extra quod mouerit est: ut ars extra suum opus est: &lucerna extra domus incendium. cum itaque tot modis aliud ex alio fiat: semen in altero de duobus his esse apertum est: aut enim ex eo ut materia: aut ut ex primo quod mouerit est: quod gignitur. non enim ut hoc post hoc: quomodo ex panatheneis nauigato: neque ut ex contrario con trarium. gignitur enim contrarium ex contrario quod corrumpitur: &aliud quippiam subiici oportet: ex quo primo immanente sit. Igitur in utro nam de duobis illis constituendum sit semen: considerandum est: utrum ut materia: &patiens: an ut forma: &agens: an etiam ut utrumque. una enim cum iis fortasse declarabitur: &quonam pacto ex contrariis generatio sit: omnibus iis quę ex semine oriuntur. nam ea quoque generatio quę ex contra riis sit: naturalis est. alia enim ex contrariis oriuntur: mare dico &foemina: alia ex uno tantum: ut plantę omnes: &animalium nonnulla in quibus non distinctus seorsumque constitutus est sexus maris &foeminę. Genitura igitur id uocatur quod a generante pueniens causa est: quę prima optineat principium generationis: uidelicet in iis quę coire natura uoluit. Semen autem est quod ex ambobus coeuntibus illis originem trahit: quale semen plantarum omnium est: &animalium nonnullorum in quibus sexus distinctus non est. uelut id quod ex mare ac foemina primum miscetur: quasi con ceptus promiscuus quidam: aut animal. hęc enim iam habent quod ex ambobus requiritur. Semen &fructus inter se differunt: prioris posteriorisque ratioe. fructus enim quod ex alio est: semen ex quo alid. nam alias ambo idem sunt. Natura autem prima eius quod semen uocatur: quaenam sit exponenda latius est. Quodcumque in corpore ac cipimus: aut partem esse: secundum naturam: uel dissimilarem uel simi larem necesse est: aut pręter naturam: ut uel papulam: uel excrementum uel colliquamentum uel alimentum. excrementum appello reliquias alimenti: colliquamentum quod ex incremento secernitur resolu tione: pręter naturam. Sed nullam id esse partem uel similarem uel dissimilarem apertum est. nihil enim ex eo quannis similari con stituitur: ut ex neruo aut carne.