Latin
382
Aristotle, De animalibus 382
Unproofread scanNot analysed yet
nam si causę esset se cessus: ut putant: non ex cunctis secedere partibus censendum es set: sed ab agente creatriceque tantum: uelut a fabro non a materia: sed ii simile aiunt: ut si uel a calceis proficisci dicant. filius enim qui patri similis est simili fere cultu corporis utitur. causa autem ut uoluptas rei uenereę uehementior sit: non quod ex toto secesserit est: sed quia prurigo uehemens accidit. quamobrem si quis frequenter ea re utitur: minus afficitur uoluptate. Item uoluptas ueneris in fine coitus potissimum est. At si ex toto secerneretur: non simul: sed singulis partibus: aliis prius: aliis post exultaret. causa uero quamobrem ex mancis manca proueniunt: eadem est: &cur filii similes parentibus prodeunt: sed non manca etiam ex mancis gignuntur: ut &dissimiles suis parentibus. quorum causam postea considerabimus. eadem enim quęstio est. Item si semen non a foemina emittitur: eadem ratione profecto: nec ex toto secedere probari potest. &si non ex toto secedit: nihil rationi repugnat: si a foemina quoque non secedere: sed alio quodam modo causam generatonis pręstari a foemina statuemus. qua de re ut disseramus: proximum est: cum semen non ex cun ctis secerni partibus apertum iam sit. initium uero tum eius ipsius propositi: tum etiam sequentis totius disputationis: ut primum de semine quidnam sit: accipiamus. ita enim &officia ipsa: &quę officiis accidunt: facilius considerare poterimus. Tale autem sua natura semen esse requirit: ut ex eo primo oriantur ea quę se cundum naturam constituuntur: non quod ex illo. uerbi gratia ho mine aliquid sit quod agat. fit enim aliquid ex hoc: quia semen eius est. Sed cum multifariam aliud ex alio fiat: alio enim modo: cum ex die noctem fieri dicimus: aut ex puero uirum: quoniam hoc post hoc. alio cum ex ęre statuam: aut ex ligno lectum. &quaecunque ex materia fieri dicimus: ut ex aliquo quod insit: &formetur: totum sit: alio cum ex musico immusicum: aut ex sano ęgrum: &omnino contrarium ex contrario. pręterea ut epicarmus facit suam exaggerationem: ex calumniis maledicta: ex maledictis pugna: quę omnia eo referuntur: unde principium motus.