Latin
385
Aristotle, De animalibus 385
Unproofread scanNot analysed yet
Item loco secundum naturam nullus colliquamento datus est: sed fluit quo cunque facilius ferri potest. At naturalibus excrementis omnibus locus pręscriptus est. uerbi gratia alimenti sicci excrementis aluus. humidi uesica: utilis uentriculus: seminalis uterus: genitale: man mę in ea enim loca se colligunt atque confluunt. Estimonium etiam faciunt ea quę eueniunt: ut semen quod diximus: id sit: quę ideo accidunt. quia talis excrementi natura est. dissoluto enim &imbecillitas manifesta consequitur: ubi uel minimum id secesserit: ut quasi corpus eo fine priuetur: qui demum ab alimento afferatur. pauci uero quidam &breui tempore per ętatem leuantur: cum id secedit: uidelicet ubi copia superarit: quomodo alimentum. primum si ubi modum excesserit emittitur: melius cor pori cedit. leuat etiam cum secum alia trahit excrementa. non enim solum semen est quod exit: Sed etiam alię permixtę facultates cum eo secedunt: quę insalubres sunt: quamobrem nonnullis im prole aliquando est: quod emittitur: quia parum seminis habet. sed enim plurimis &magna ex parte ita accidit: ut uenere exoluantur debilitenturque ob eam quam diximus causam. Ad hęc semen nec in prima ętate neque in senectute neque in morbis est. carent hoc ęgri propter imbecillitatem. senes quod non satis eorum natura potest concoquere. pueri propter incrementum. absumitur enim totum alimentum in corporis desiderium: priusquam aliquid excrementi remaneat. quinquennio namque fere corpus in homine quidem dimidium capere uidetur omnis magnitudinis: quę reliquo toto tempore compretur. multis autem &animalibus &plantis euenit. differentia in iis ipsis tum generi cum genere: tum eriam in eodem genere consortibus speciei inter se: ut homini cum homine: &uiti cum uite. alia enim multum seminis ędunt: alia parum: alia nihil omnino. idque non prę imbecillitate: sed contra non nullis euenit. absumitur enim in corpus ut hominum nonnullis: qui ubi per habitum corporis bonum carnulenti: aut pinguiores eua serint: minus semen emittunt: minusque rem ueneream expetunt. similis &uitibus affectio incidit: quę nimia alimenti copia luxu riant: &hircire tantisper dicuntur.