Latin
386
Aristotle, De animalibus 386
Unproofread scanNot analysed yet
nam &hirci pinguescentes: minus seminis habent. quamobrem eos solent ante extenuare: &uites hircire ab ea ipsa hircorum affectione dixerunt. uiri etiam mulieresque pingues minus fęcundę esse quam non pingues uidentur. quoniam in uegetioribus excrementum concoctum transit in pin gue. nam &pinguedo excrementum est bonitate substantię sa lubrę. sunt quę nullum afferant semen: ut salix: ut populus. Itaque alię quoque eius affectionis causę reddi possunt. nam &per im becillitatem non concoquunt: &per uirium bonitatem absumunt: ut dictum est. Simili modo fęcundissima quoque &fertilissima sunt: alia propter uires: alia propter imbecillitatem. multum enim atque inutile excrementum permiscetur: ut uel morbi non nullis contrahantur. Cum non bene purgatio cessit: &alii euadunt: alii obeunt mortem. tabescunt enim eo quomodo per uri nę profluuium. nam id quoque uicium iam aliquibus accidisse cer tum est. Item meatus idem excrementi &seminis est: quibusque excrementum amborum tam sicci quam humidi alimenti: iis quo hu midi eodem seminis quoque secretio agitur. humidi enim excre mentum est. nanque omnium alimentum humidum potius est. At uero quibus hoc deest iis ea parte: qua cibi sicci sedimentum tendit: semen quoque secernitnr. addo etiam quod colliquatio: &tabes semper morbosa est. excrementi emissio semper utilis est. seminis secessio in ancipiti uersatur: quoniam aliquid alimenti inutilis assumit. At si colliquatio esset: semper noceret: quod non facit. semen igitur excrementum esse alimenti utilis atque ultimi: siue omnia semen emit tunt: siue non. in iis tamen quae emittunt: ita esse apertum iam est. Ost haec cuiusnam alimenti sit excrementum: &de mestruis disserendum est fiunt enim in nonnullis uiuiparis mestrua) nam his declaratis apertum erit: &utrum fęnina semen emittat ut mas: fiat que unum ex ambobus seminbus mixtum: An nullum semen a foemina secernatur: &si nullum: utrum aliud quippiam conferat fęmia ad generationem: sed locum tantumdo praebeat. An aliquid confe rat: idque quo nam pacto &quomodo. Sed enim sanguinem esse ultimum alimentum in sanguinario genere animalium. proportionale autem in exangui dictum antea est.