Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 396
Unproofread scanNot analysed yet
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN TERPRETE THEODORO. Arem ac foeminam esse principia generationis &quae nam eorum essentię uis atque ratio esset: dictum iam est. Sed quamobrem gignatur. &sit alterum mas: alterum foemina ut necessario: &quonam primo mouente &quali materia id efficiatur proceden do explicare conabimur. At uero quod ad melioris rationem &causam cuius gratia pertinet: cęlitus principium ducitur. Cum enim rerum alię sint sempiternę: summeque diuinę: alię quę pos sint &esse &non esse. Pulchrum autem diuinumque illud cau sa semper sua natura melioris conditionis in rebus contingen tibus sit: quod uero sempiternum non est: id &esse &particeps tum deterioris conditionis: tum melioris esse possit. cumque ani ma sit corpore melior animatumque in animato pręstet propter a nimam: &esse qui non esse: &uiuere qui non uiuere melius sit. &efficitur his de causis ut generatio sit animalium. Cum enim natura eius generis sempiterna esse non possit: quomodo fieri potest: eo sempiternum quod gignitur est. numero igitur non po test: substantia enim rerum in singularibus est: quę si talia essent sempiterna essent. specie uero potest: itaque genus hominum sem per &bestiarum &plantarum est. Sed cum principium sit eo rum mas atque foemina. fit ut generationis gratia sit mas &foemi na in rerum natura. Cumque sua natura melior magisque diuina cau sa sit ea: quę prima mouet cui ratio inest &forma qui materia. Cunque melius etiam sit separari a deteriori quod melius est. Ideo in quibuscunque fieri potest: &quoad eius fieri potest: mas a foemina separatur. melius enim: magisque diuinum est principium motus quod per generationem mas optinet. foemina enim mate ria est: sed coit &iungitur ad generationis officium mas cum foemina: id enim commune ambobus est. Qua igitur ratione sexu maris ac foeminę participant: uiuunt.