Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 397
Unproofread scanNot analysed yet
quamobrem plantę quoque uitę participes sunt qua autem sensus adest genus animalium est: Quorum incessilibus fere omnibus mas a foemina separatur ob eas quas modo reddidimus causas eorumque alia ut dictum est sęmen emittunt: alia non emittunt cum coeunt: cuius rei causa est: quod quę nobiliora sunt: eadem sua natura magnitudinem sibi postulant: quod non nisi calore animali fieri potest. Quod enim maius est: id a facultate ampliore moueri necesse est: mouere au tem calor potest: quamobrem in uniuersum prope dixerim: ma iora quę sanguinem habent: qui ea quę non habent: &incedentia qui stabilia maiora: que sęmen genitale propter calorem ac magni tudinem emittunt: de mare &foemina quam ob causam sint dictum iam est. a Nimalium uero alia perficiunt partum forasque mittunt sibi simile: ut ea quę animal ędunt in lucem: alia non dum explana tum suamque formam adeptum pariunt. Quorum sanguinea ouum pariunt: exanguia uermem. Inter ouum &uermen hoc interest: ouum est cuius ex parte animal gignitur: reliquum cibus ei quod gignitur est: uermis ex quo toto animal gignitur. eorum autem quę perfectum sibi simile ędunt in lucem: atque uiuipara sunt: alia statim intra se animal gignunt ut homo: equus: bos: &ex marinis delphinus: &reliqua generis eiusdem: alia ubi primum intra se ouum genuerint: mox animal ędunt foras: ut quę carti laginea appellantur. o Viparorum alia ouum ędunt perfectum: ut aues &quę quadru pedes ouum pariunt: ut lacertę &testudines: aut quae pedibus ca rent: ut serpentum pars plurima. oua. n. eorum postquam prodierunt nul lum insuper capiunt incrementum: alia imperfectum ędunt: ut pisces &crustata &mollia nomine: nanque eorum oua ędita augentur. Omnia quae aut animal pariunt aut ouum sanguinem habent: &quae sangui nem habent: aut animal pariunt: aut ouum: nisi omnino improla sint. Xanguium insecta uermiculum pariunt: quae aut ex coitu generantur: aut ipsa coeunt. Sunt. n. nonnulla insecta quae sponte naturę gignan tur: sed sexum maris ac foemine habeant coniunctaque procreent aliquid quod tamen genera ut imperfectum est: causam antea reddidi. Magna permutatio generibus euenit: nec enim bipedes omnes uel animal pariunt uel ouum: aues enim ouum: homo animal parit. neque quadrupedes omnes aut ouum pariunt aut animal. equus enim &bos &alię plurimę animal pariunt: lacertę crocodili &alię complures ouum. nec uerum in habendis pedibus: nec ne ratio per tus continetur.