Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 40
Unproofread scanNot analysed yet
sunt quę ex proportione in cremen ta partis utriusque capere soleant: ut canis nonnulla primum parte superiore minora sunt post maiora cum creuerint eadem parte euadunt: ut iumenta: nullum enim ex his addita ętate auctius redditur ea parte quę ab ungula ad clunem porrecta est. Dentes etiam cęterorum animalium multiplici differentia tum inter se tum homiuis ratione euariant: habent enim dentes omnia quę quadrupeda sangninea: uiuipara sunt sed uarię. sunt enim alia utirinque dentata. alia altero denti um ordine carent. Quę enim cornua gerunt hęc non dentata utrinque sunt: quippe quę primoribus maxillę superioris careant dentibus. Quanquam sunt nonnulla quę &cornibus ua cent &utrinque dentata non sint: ut cameli. Item alia dentes habent exertos uelut aper. alia sine his sunt. Et aliis dentes serrati ut leoni pantherę: cani. aliis continui ut equo ut bo ui. sunt enim dentibus serratis: quorum series acutorum denti um mutua in sertione pectinatim se constipat. Quod autem simul &dentem exertum &cornu habeat nullum est: nec uero quod simul et serratis dentibus sit. Et alterutrum habeat illorum hoc est: uel cornu uel dentem exertum. primores maxima ex parte habent acutos: interiores planos. Vitulus marinus serratis omnibus est: ut generi piscium affinis. piscibus enim fere omnibus serrati sunt dentes. Genus autem quod duplicem dentium ordinem habeat: nullum nostro in orbe est uerum apud indos (si cthesię credendum est) belua gignitur ut ille scribit: cui nomen manthicorę dentes triplici utrinque ordine magnitudo hirtitudo &pedes leonis: facies &aures hominis oculi cęsii: color rubricę cauda scorpionis modo terrestris aculeo armata spiculaque agnata iaculans uox fistu le tubęue non absimilis. cursus non minoris pernicitatis: qui ceruis. feritas tanta ut nunquam possit mitescere appetitus precipue carnis humanę: Mutantnr dentes tum homini: tum etiam quibusdam aliis animalibus ut equo: mulo: asino: homini primores mutantur. Maxillares autem nullum animal mutat. Sus nullum omnino dentem amittit.