Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 41
Unproofread scanNot analysed yet
δα δυδττας ἀκὶ τυτῖη E canibus diuersa sententia est: quippe cum alii nullum iis decidere dentem opinentur: alii caninos tantum ap pellatos mutare uelint: quos etiam homo amittit: uerum hoc latere propterea quia non ante mutant: qui pares intus enascan tur: Quod idem uel in cęteris scilicet feris euenire ueri simile est. Et quidem caninos tantum mutare perhibentur. Aetas uetustiorum recentiorumque canùm dentibus iudicatur. Iuuenibus enim dentes candidi &acuti: ętate prouectis nigri obtusique. Gitur certe in equis contra: atque in cęteris animalibus: cum enim cęteris senectute dentes nigrescant: equo can didiores redduutur. Planos ab acutis disterminant: qui canini appellantur. formę utrorumque participes: quippe qui infra latiusculi: supra acutiusculi sint. maribus dentes plures quam foeminis: ut in genere hominum: ouium: suum: caprarum pa tent. In cęteris nondum exploratum est. Quibus plures: hęc uiuaciora magna ex parte sunt. Quibus pauciores &rariores hęc magna ex parte uitę sunt breuioris. Omini nouissimi maxillares: quos geminos uocamus: circiter uicesimum annum gignuntur. Et uiris &mu lieribus. Iam uero quibusdam mulieribus anno etiam octoge simo maxillares illi nouissimi: non sine dolore exierunt: ui ris quoque idem euenisse accepimus. quod certe iis accidit quibus in iuuentute ipsi gemini nati non fuerint. Lephanto dentes utrinque quatuor: quibus conficit ci bum atque in farinę speciem molit. dico pręterea prominent grandes: quos mares grandiores resimatosque habent foeminę minores: &contra qui mares. Vergunt enim deorsum pronique deuiant: statim cum natus est elephantus: dentes habet: quaquim grandes illos: non illico perspicuos obtinet. Inguam perquam exiguam habet: atque interius positam quam in cęteris sit: ita ut uix eam uidere possis. Ris etiam magnitudine discrimen existere animalibus planum est. aliis enim os rescissum: ut cani leoni: denique omnibus quibus dentes exerti. Aliis paruum: ut homini Υ+σJρρακδς Aliis mediocre ut generi suum. equo fluuiatili quem gignit ęgyptus: iuba equi: ungula qualis bubus: rostrum resimum. Talus etiam inest bisulcorum modo dentes exerti: sed leuiter: cauda apri.