Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 401
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam ut in semine protinus pars aliqua anima lis aut plantę facta contineatur. Siue quę cęteras efficere possit siue quę non possit. Impossibile est quando ex semine &geni tura omnia generantur. ab eo enim qui semen fecerit: creatum id procul dubio est: siquidem protinus inest. At uero semen pri us fiat oportet. Idque officium generantis est: nulla igitur pars con dita inesse potest: ergo quod agit nullam in se habet partem: At ne extra quidem alterutrum autem sit necesse est. Hęc igitur sol uere conandum est: fortasse enim aliquid ex iis quę diximus non simpelx est: ut ab extero nihil effici posse nam &et ut possit: &est ut non possit: sed semen an id a quo semen dicamus nibilo re fert: scilicet qua motum: quem illud mouebat. semen in seipsum continet: fieri autem potest: ut hoc ab hoc moueatur: &hoc ab hoc sitque perinde: quasi admirabilia illa spontina. partes enim habent uim modo quodam: etiam cum quiescunt: quarum primam ubi extrinsecus aliquid mouerit: statim proxima actu efficitur: ut igitur in spontinis illis quodammodo illud mo uet quod nihil nunc tangit: sed ante tetigit: sic id a quo semen aut quod semen effecit mouet: cum aliquid tetigerit: quanqui non adhuc tangit: &motus qui inest quodam efficit modo: ut ędifi catio ędes. igitur aliquid esse quod efficiat: sed non ita ut hoc quicqui nec perfectum in esse: primum agens apertum iam est: quemadmo dum autem ununquodque fiat accipiendum hinc est hoc inicio. omnia quęcunque aut natura: aut arte efficiuntur: ab eo quod actu est fiunt ex eo: quod potentia tale est. Semen igitur tale est: motumque habet &principium tale: ut motu peracto pars existat quęque: eademque sit animata. non est enim facies nisi animam habeat neque caro sed corrupta equiuoce dicetur facies aut caro: perinde quasi la pidea: aut lignea facta sit. simul autem partes similares &instru mentales siue officiales efficiuntur: &quemadmodum non securi non aliud instrumentum dixerimus factum esse ab igne solo: sic non pedem non manum eodemque modo ne carnem quidem. nam eius quoque aliquod officium est. dura igitur mollia: lenta: rigida: &quicunque alii affectus partibus insunt animatis a cali ditate: frigi ditateue effici possunt.