Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 402
Unproofread scanNot analysed yet
At ratio qua iam caro aut os est non potest: sed a motu proficiscente efficitur ab eo: quod genuit: quodque actu est id: quod potentia est id ex quo gigni tur: quomodo in iis quoque agitur: quę arte efficiuntur: ferrum. n. durum aut molle efficitur calore uel frigore: At uero ensis a mo tu instrumentorum qui artis optinet rationem. Ars enim principium. Formaque eius quod efficitur est: sed in alio. Motus autem na turę in ipso est ab altera profectus natura quae actu optinet formam. s Ed habeat ne semen animam: nec ne ratio eadem atque de per tibus reddenda est. nec enim anima ulla esse potest in alio: nisi in eo cuius est: neque pars ulla esse potest: quod particeps animę non est: nisi equiuoce ut mortui oculus. semen igitur &habere animam &esse potentia palam est. Propius autem &remotius idem a seipso potentia esse potest: ut geometra dormiens remo tius quam uigilans est: isque remotius: quam qui iam contemplatur. Sed enim huius nulla pars causa est generationis: sed quod primum extrinsecus mouit: id causa est. nihil enim seipsum generat: sed postquam generatu est: seipsum iam auget. quamobrem non simul omnes partes generantur. sed una primum eamque primum oriri necesse est: quę principium augendi contineat: siue enim planta siue animal est: ęque omnibus inest: quod uim habeat uegetandi siue nutri endi. id autem est quod tale alterum generet quale ipsum est. hoc enim cuiusque perfecti: tum animalis: tum stirpis secundum naturam officium est. necessitatis autem ratio est: quod cum aliquid ortu est: aut geri idem necesse est. Generat igitur quod est uniuocum: ut homo hominem: sed per seipsum augetur: ergo ipsum cum aliquid sit auget: quod si unum quid idque primum sit: id primum gene rari necesse est. itaque si cor primum in nonnullis oritur animali bus: aut cordis proportionale in iis quę corde carent: ex corde principium illud est: in iis quę cor habent: cęteris ex proportionali. exposui iam ad ea quę ante quęrebantur. Quid causa sit ut prin cipium generationis cuiusque mouens primum &procreans. d E seminis natura dubitauerit quispiam: semen enim prodit de animali crassum &album mox refrigeratum humidum: ad aquę speciem redditur: colorem etiam accipit aquę. Absurdum igitur id putaueris: aqua enim non crassescit calore. Id autem in trinsecus e loco calido proficiscitur: crassum refrigeratumque hu mescit.