Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 404
Unproofread scanNot analysed yet
Ctesi as Cnidius plane mentitur ea quę de semine elephanti scribit: ait enim usque adeo durari siccescens ut electro. i. succino simi le efficiatur: quod nunquam fit. magis enim alterum altero semen esse terrenum necesse est: &precipue tale eorum est: quorum in corpore multum materię terrenę habetur. Crassum autem albumque est spi ritus mixtione. Semen enim omnium album est. Herodotus uera non scribit: cum nigram esse ethiopum genituram dicat: quasi ne cesse sit omnia nigra esse eorum quibus nigra est cutis: At qui den tes eorum albos esse cernere potuit. causa ut album sit semen: quod genitura spuma est. spuma autem alba est: &maxime quae ex pau cissimis partibus constent: &tam paruis ut cerni ampullę nequeant: quod in oleo quoque &aqua euenit: cum miscentur &concutiuntur ut ante diximus. n Ec uero homines antiquos latuisse uidetur naturam semi nis este spumosam. deam enim quę rei uenereę preest: ab ea ipsa facultate nominarunt. Causa propositę quęstionis explicata iam est. Congelascere autem semen non posse ob eam rem apertum iam est: aer enim incongelabilis est. s Equitur ut &dubitemus &dicamus: si in iis quę semen emittunt in foeminam: nulla pars constituendi conceptus sit: quod subierit: quonam uertatur corpulentia eius: quando ipsum facultate quam in se continet agit. diffiniendum igitur prius est utrum quod in foemina constituitur accipiat aliquid ab eo quod subierit: an nihil accipiat. Atque etiam de anima qua animal dicitur (Est autem animal parte animę sensuali) utrum in semine &conceptu in est: an non: &unde. conceptum enim inanimatum esse nemo statue rit uita omnibus modis priuatum: quippe cum nihilominus semina &conceptus animalium uiuant: quam stipes &aliquandiu prolifica sunt. ergo animam in iis haberi uegetalem palam est. sed quamobrem eam pri mum haberi necesse sit ex iis quae alibi de anima disseruimus apertu est. Sensualem etiam qua animal est: tempore procedente recipi: &rationalem qua homo certum est.