Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 403
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui omnia aquosa concrescunt frigore: semen uero positum in gelu sub diuo non concrescit sed humescit: quasi a contrario crassum constiterit. Sed neque a calore crassari ratio pro babilis est: quę enim plus terrę continent: ea consistunt crassan turque per coctionem ut lac. igitur refrigeratum solidescere debuit: at nihilo solidius fit: sed totum modo aquę liquescit. hoc igi tur dubium est. nam si aqua est cum aqua non uideatur posse a ca lore crassari: hoc tamen ex corpore calido crassum &calidum exit. Sed si ex terra constat aut si mixtum terrę &aquę est: non to tum resolui in humorem &aquam debuit. a Nnon omria quę accidunt diximus: non solum enim quod ex aqua &terra humidum constat crassatur: sed eti am quod ex aqua &spiritu ut spuma crassior albaque existit: &quo ampullę pauciores incertioresque sunt: eo &albior et rigidi or fastus conspicitur: quod idem in oleo quoque fit: crassescit e nim mixtum cum spiritu. Quamobrem crassius redditur quod albes cit: cum humor in eo contentus discernatur a calore efficiaturque spiritus. Galena etiam aquę mixta aut oleo amplum ex paruo erigit fastum: &spissum ex liquido: &album ex nigro. causa est quod spiritus immiscetur: qui fastum efficit: &albedinem dilucide aperit: ut in spuma &niue. nam &nix spuma est: aqua etiam ipsa permixta cum oleo crassa albaque redditur: per concussum enim attritumque includitur spiritus: &ipsum oleum quoque multum spiritus continet. pingue enim nec terrę est neque aquę: sed spiritus ex quo fit: ut per summa aquę fluitet. aer enim contentus in eo ueluti in ua se effert: per summaque sustinet: &causam leuitatis prębet. quim etiam frigore &gelu crassescit: oleum non congelascit. calor enim facit ne gelum cogatur. aer namque calidus &incongelabilis est: sed quoniam a frigore is quoque consistit &densatur: hinc oleum crassius redditur his de causis semen quoque exit quidem intrin secus spissum &album calore interiore multum spiritus calidi continens: sed egressum ubi calor euanuit &aer refrigeratur: hu midum nigrumque euadit. remanet enim aqua: &si quid parum terrenę portionis continetur: ut in pituita: sic in semine cum siccescit. Se mem igitur commune est spiritus &aquę: spiritus autem aer calidus est: quamobrem natura humidum est: quoniam ex aqua constat.