Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 406
Unproofread scanNot analysed yet
corpus autem geniturę in quo semen aimalis principii contentum una prouenit: partim sepa rabile a corpore: in quibus diuina pars comprehenditur: qualis est quę mens appellatur: partim inseparabile: hocinquam geniturę semen dis soluitur: uersumque in spiritum euanescit: cum naturam humidam aquo samque habeat: quamobrem an semper id foras exeat quęrendum non est: neque an pars ulla sit formę constitutę: quomodo nec de suc co a quo lac cogitur quęri tale quid conuenit. nam his quoque mu tat: &nulla pars constitutę magnitudinis est. De anima quemadmo dum conceptus &genitura habeant eam: &quemadmodum non habe ant diffinitum iam est. potentia enim habent: actu non habent. Se men autem cum excrementum sit: eodemque moueatur motu quo augetur corpus digestione ultimi alimenti ubi uterum subiit: con stituit &mouet excrementum foeminę eodem motu quo ipsum mouetur. nam illud quoque excrementum est: habetque omnes partes potem tia: actu nullam. habet enim eas partes potentia: quibus differt foe mina a mare: nam ut ex lęsis interdum lęsa: interdum non lęsa gignum tur: sic ex foemina partim foemina: alias non foemina: sed mas generatur. foemina enim quasi mas lęsus est. &mestrua semen sunt: quanquam non parum. Vnum enim illud non habent originem &principi um animę. quamobrem quibus animalibus oua subuenticia gignum tur: partes quidem utrorumque optinet ouum institutum: Sed principio ca ret: qua perper animatum non est: id enim a maris semine affertur: quod principium ubi foeminę excrementum receperit: conceptus fit. humi dis uero corpulentiis cum incalescunt obducitur: ut in pulte refrige rata crustula. Corpera autem omnia cohęrent &continentur lentore: quem indies iamque adauctis corporibus natura accipit nerui quę partes animalium continet. In aliis neruo: in aliis eo quod neruo proportionetur. cutis etiam formę eiusdem est: &uena et membrana: &omne eiusmo di genus. differunt hęc enim inter se maioris minorisque ratione: &omnino excessu defectuue. a Nimalia uero quorum natura imperfectior est: conceptum cum perfectus iam est: sed nondum animal perfectum foras mittunt: quod quas ob causas ita fiat ante diximus. perfectum autem est animal cum coceptus iam aut mas aut foemina est. s. in quibus sexus hęc differentia habetur.