Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 407
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim quę nec marem neque foeminam generent: uidelicet quę &ipsa non ex foemina mareque &coitu ahimalium procreantur: sed de eorum generatione postea dicemus. Quę autem animal intra se generant. s. naturę perfectę animalia quousque animal pariant: forasque emittant: gerunt intra se innexum quod gignitur. At uero quę foras animal pariunt: cum intra se prius ouum genuerint: eorum nonnullis ouum iam perfectum absoluitur: ut eorum quę foras pariunt ouum: atque ita animal ex ouo intra foeminam nascitur aliis. Cum alimentum in ouo contentum absumptum iam est: repletur ab utero &perficitur: atque ob eam rem ouum utero non abiungitur. hęc cartilagineorum piscium differentia est: de quibus post seorsum per se disseremus. n Vnc a primis incipiendum est: prima autem sunt quę perfe cta: eiusmodi autem sunt quę animal generant: eorumque pri mum homo est: decessio igitur seminis omnium non aliter quam cęte rorum excrementa fieri solet: fertur enim unumquodque suum in lo cum non uim spiritu inferente non alia eiusmodi causa cogente: ut quidam a testibus trahi modo cucurbitarum medicinalium per uim spiritus opinantur: quasi fieri possit ut nisi uis inferatur: alio ten dit excrementum alimenti: aut humidi aut sicci: quoniam retento spi ritu ita uniuerso excernatur. At id commune omnium est: quę moue re uoluimus. uires enim retento spiritu augentur: nam &sine ea in ex crementa per somnum exeunt si meatus laxi plenique excrementi sunt simile ab iis dicitur ut si quis plantarum semina dixerit quot annis a spiritu secerni: eo ubi fructum afferre solent. Sed enim causa eius rei ut diximus est: quod excrementis partes capaces descriptę a na tura habentur omnibus: tum in utilibus illis sicco &humido: tum sanguini quę uenę uocantur. foeminę itaque uenis duabus ma iore atque ahorta fissis superne uenarum multitudo tenuium in uterum desinit: quibus alimento expletis naturaque prę sua frigiditate facul tatis concoquendi indiga transfunditur in uterum: perper uenarum tenui tatem: cum prę sua angustia nequeant exuperantiam continere. Itaque affectus hic ueluti maristę: aut alia profusio sanguinis euenit. Cę terum mestrua nullo circuitu certo describuntur. tendunt tamen moueri: decrescente mense: idque ratione recta. sunt enim corpora animalium frigidiora cum euenit ut continens aer: talis efficiatur mensium autem coitus frigidi sunt propter lunę defectum.