Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 410
Unproofread scanNot analysed yet
At si sine ea uoluptate quae foeminis per coitum euenire solet concipitur: Si locus turget &uulua descendit propius: ue rum tamen magna ex parte sic accidit: ut cum profusione foe minę agatur: quoniam os uteri se comprimat: cum profunditur: in qua qui dem profusione uoluptas &mari &foeminę contingere solet: semen etiam maris melius ita dirigitur &iuuatur: profusio autem non intus fit ut quidam uolunt. Os enim uteri angustum est: sed ante quo foemina mittit uaporem: illud nonnullarum recre mentum eodem enim mas etiam mittit quod fuderit: &aut ibidem manet semen emissum: aut intus ab utero trahitur si ca lidus est: &modice temperatus. Cuius rei indicium quod locus qui modo madebat: resiccatus mox sentiatur. Animalibus etiam quorum precordiis uulua iungitur ut auibus &piscibus qui a nimal pariunt ne semen illuc trahatur: sed profusum deueniat ipsum impossibile est. Trahit genituram hic locus suo calore me struorum etiam decessio: &confluuium fomitem in ea parte caloris parat: itaque ut uasa non illita calido diluta humore aquam in se trahunt ore inuerso ita attrahitur: nec audiendi sunt qui per tibus accommodatis ad coitum officialibus id fieri opinantur: nullo enim pacto sic fieri potest. contra etiam euenit iis qui se men a muliere quoque emitti aiunt. Accidit enim ut postquam foras emiserunt retrahant intus: siquidem quod emissum est misce ri debet cum maris genitura: quod ita fieri superuacaneum est.