Latin
ANIMALIVM LIBER SECVNDVS IN
Aristotle, De animalibus 409
Unproofread scanNot analysed yet
substantia enim corporis alicuius anima est: &ideo quę non unigena coeunt: quod ea faciunt: quorum tempus par &uteri gestatio proxima &corporis magnitudo: non mul to discrepans. hęc primos partus similes sibi ędunt. communi ge neris utriusque specie: quales ex uulpe &cane generantur: aut ex perdice &gallinaceo: sed tempore procedente diuersi ex diuersis prouenientes: demum forma foeminę instituti euadunt: quo modo semina peregrina ad postremum pro terrę natura redduntur. hęc enim materiam corpusque seminibus pręstat. quamobrem pars foeminarum ea quę semen recipit: non meatus traiectusque qui dam est: sed uterus amplior mares qui semen emittunt: meatus ad id emittendum habent exangues. excrementum autem quoduis simul &suo in loco est: &excrementum efficitur: nec prius ullum: nisi uis magna cogit &contra naturam diuertitur. sed quam ob causam excrementa animalium genitalia secernuntur: declaratum iam est. cum autem semen de mare accessit in foeminę uterum partem purissi mam excrementi constituit. Plurimum enim in mestruis quoque hu moris inutilis continetur: ut in maris genitura quod humidissi mum est: tum eadem emissione: tum in diuersis. prior enim emis sio minus fęcunda quam posterior est: minus enim caloris anima lis continet propter cruditatem: At uero quod concoctum est: crassum &corpulentius est. Quibus autem uel mulieribus uel cęterorum animalium foeminis nihil foras emittitur: quoniam non multum excrementi inutilis continetur: iis tantundem quod colligitur in utero est: quantum iis quae foras emittunt: remanet quod maris facultas constituit: aut in semine decedente contenta: aut maren subeunte particula foeminę: quę proportione respondeat uul uis: ut in quibusdam insectis fieri cernitur. humorem autem qui a foeminis cum uoluptate emittitur: nihil ad conceptum conferre: dictum est ante. sed potissimum inde uideri potest: quod ut maribus sic &foeminis accidat noctu per quietem quod pollutionem appellant uerum hoc nullum indicium est: nam &adolescentibus idem euenit: qui &si emissuri aliquando sunt: tamen nondum emittunt: &iis qui uel emittunt uel emissuri sunt infoecundum: res ita se habet ut sine maris emissione concipi impossibile sit: atque etiam sine me struorum excremento: quod aut redundans effluat foras: aut intus satis sit.