Latin
411
Aristotle, De animalibus 411
Unproofread scanNot analysed yet
nam &calescentis frigescentisue rei extrema siccessere necesse est: &animal non in humido: sed seorsum contineri oportet. uocantur ea quibus obuolutus est foetus par tim membranę: alię secundę quę maioris minorisue ratione dif ferunt. hęc pari modo in omnibus tam ouiperis qui uiuiperis habentur: sed enim cum conceptus institutus est: facit simile iis quę seruntur. principium enim primum semina quoque intra se continent quod po tentia primo contentum: ubi secretum mox est: germen mittit &radicem qua alimentum assumitur: incrementu enim desidera tur. Sic in conceptu quodammodo cum partes corporis omnes potentia insint: principium maxime promptum habetur: quam ob rem cor primum actu secernitur: quod non modo sensu ita fie ri constat: uerum etiam ratione. Cum enim quod gignitur de ambo bus abinnctum iam est: seipsum gerere gubernare &dispensare de bet: perinde quasi filius a patre emancipatus: seorsumque colloca tus. itaque principium haberi oportet: a quo etiam post ordo mem brorum describatur: &quaecunque ad absoluendum animal pertinent: dispo nantur. nam si extrinsecus aliquando aderit: &post inesse incipiet: non solum dubitaueris: &quonam tempore accedat quaesieris: sed etiam cum pars queuis distinguitur: id primum substare necesse est: ex quo &incrementum &motus cęteris partibus contingat. quamobrem qui ita ut democritus aiunt exteriora primum animalis discerni: tum interiora: quasi lapideum aut ligneum animal condant: non recte dicunt. res enim talis nullum principium habet: at aimalia omnia habent: atque intra se continent: quapropter cor primum distinctum in omnibus inspicitur animalibus quae sanguinem habent. id. n. principium est &similarium &dissimilarium partium. iam enim principium id accepisse animalis constitutique foetus decet: cum alimentum desiderat. quod. n. iam animal est augetur. alimentum autem ultimum animalis sanguis est: aut quod sanguini proportionetur: quorum uasa &conceptacula uenę sunt. quam obrem uenarum quoque principium cor est. patet hoc ex historiis &disse ctionibus animalium. sed cum potentia quidem animal sit: sed imperfectum aliunde accipiat alimentum necesse est: quamobrem utero &parente: ut terra planta utitur ad cibum hauriendum donec perficiatur: &iam sit animal potentia gressile quo circa ex corde pri mum uenas illas duas natura descripsit: de quibus uenulę dependent in uterum: ex quibus: qui umbilicus uocatur constat.